082. Erzsébet özvegy királynénak Alsó-Verbua helységét tárgyazó adománya Benedek comes Iwancha comesnek fia számára 1275.

Nos Isabella Dei gracia Regina Hungarie memorie commendantes significamus quibus expedit vniuersis, quod nos ob remedium et anime nostre salutem, uolentes augere et multiplicare possessiones sororum Ecclesie Beate Virginis de Iusula Danubij, quasdam uillas uinidatorum nostrorum, Symeg uidelicet, in qua quatuordecim mansiones esse dicuntur, et preterea Sumodor, in qua tres mansiones fore asseruntur, simul cum terris eorum et omnibus iuribus ad se pertinentibus, sororibus Ecclesie Beate Uirginis predicte dedimus, donauimus et contulimus iure perpetuo et irreuocabiliter possidendas; ita uidelicet, quod ijdem uinidatores nostri in ipsis duabus uillis Symeg et Sumodor existentes debitum ipsorum annuale soluere, et seruicium eorum consuetum inpendere sororibus Ecclesie memorate ea integritate teneantur, qua nobis iuxta ipsorum condicionem approbatam debebant usque modo. Datum Bude in octauis Beati Michaelis. Arcangeli anno Demini MşCCşLXXş quinto.

(Eredetie bőrhártyán, a hátul oda nyomott pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)