069. Dénes nádornak Sol és Egreg nevű jószágokat tárgyazó határjárási parancsa a zalavári konventhez. 1274. körül.

In nomine Domini. Anno ab Incarnatione ejus MşCCşLX XşIIIIş. Regnante Illustrissimo domino nostro Caroto Rege Sicilie, Ducatus Apulie, ac Principatus Capue, Alme Urbis Senatore, Andegavie, Provincie, ac Folcolquerii Comite, ac Romani Imperii per Sanctam Romanam Ecclesiam in Tuscia Generali Vicario; anno Regni eius X. die Martis quarto mensis Septembris, tertie Indictionis, apud Lacum Pensilos. Nos Bartholomeus de Straffis de Regio, et Jacobus de Varduno de Alba, Magne Regie Curie Judices; et Mattheus Barabolus de Gajeta ejusdem Magne Curie Actualis Notarius; et subscripti testes, ad hoc specialiter vocati et rogati, presentis scripti publici serie declaramus: Quod inter dictum dominum Regem ex parte una; et Judicem Dobrenum, et Judicem Heliam, Sindicos, Actores, et Nuncios Speciales Terre Sibenici, et Vulcinnam Streze, et dominum Privolaum Datche, Sindicos, Ambasciatores, et Nuncios Speciales Civitatis Spaleti, nomine, ac pro parte Uniuersitatum ipsarum terrarum ex altera, consencientes in nos expressim tamquam in suos Judices et Notarium, quum scirent dicti Sindici se non esse jurisdictionis; omnia infrascripta pacta, et conventiones, tractata concorditer et firmata fuerunt solemni stipulatione, et omni juris solemnitate vallata. In primis de facienda una guerra per ipsum dominum Regem, et Universitates predictas terre Dalmasii, et omnibus singulis ejusdem terre, ac fautoribus, coadjutoribus suis. Item quod aliqua ipsarum Universitatum non facient pactum, finem, et treguam, seu guerram recentem cum Dalmasibus, seu fautoribus suis, sine consensu, et voluntate dicti domini Regis; et si contigerit ipsum Regem facere pacta, vel treguam cum predicta terra Dalmasii, Universitates predictas in dicta pace, et tregua ponere teneatur. Item quod dictus dominus Rex habebit pro ipsa guerra facienda usque ad finem ipsius guerre duas galeas bene armatas hominibus, armis et aliis necessariis, annis singulis, quibus dicta guerra durabit a kalendis Aprilis usque ad festum Omnium Sanctorum in illis locis, in quibus predicta guerra facienda Capitaneo, et Comiti galearum ipsarum melius videbitur expedire. Item quod dictus dominus Rex commodabit dicte Universitati Spalati duas galeas cum offesis et corredis suis, sine hominibus, usque ad finem dicte guerre. Item quod idem dominus Rex commodabit Universitati Sibenici unam galeam munitam offesis et corredis ad navigandum, sine hominibus, usque ad finem dicte guerre. Item quod dicte Uniuersitates dictas tres galeas sibi commodatas a dicto domino Rege tenebunt, et habebunt armatas usque ad finem ipsius guerre, ad faciendam ipsam guerram, simul cum predictis galeis ipsius domini Regis, quod perstabunt in mari cum aliis galeis, et erunt continue armate et munite, donec predicte galee domini Regis erunt ibidem. Item quod predicte Universitates finita dicta guerra restituent dictas galeas cum offesis et corredis et alijs guernumentis eque bonis, sicut receperint; et accomodati a predicto domino Rege ad hoc obligaverunt se dicti Sindici nomine dictarum Universitatum, et res ipsarum; quas galeas restituere teneantur ibidem, videlicet in portubus predictarum Universitatum ad requisitionem ipsius domini Regis. Promiserunt et obligaverunt se dicti Sindici nomine ipsarum Universitatum, et ipsas Universitates, guerram ipsam facere bona fide, et sine aliqua fraude, predicte terre Dalmasii, cum aliis lignis suis, prout melius poterunt, et eciam per terram. Item quod si contigerit aliquod lucrum facere perdictas galeas de predicta terra Dalmasii et coadjutoribus suis, dividetur illud lucrum equaliter inter eos; ita quod Comites galearum ipsius domini Regis accipiant nomine ipsius domini Regis partem ipsam contingentem pro ipsis galeis; et de ipso luero disponant dicti Comites secundum voluntatem ipsius domini Regis; et quod omnes captivi, qui capientur per predictas partes de hominibus Dalmasii, vel coadjutoribus ipsorum, perveniant (in) fortium et baliam ipsius domini Regis, et de ipsis faciet voluntatem suam, vel tenendo ipsos in carcere, vel ultimo trahendo supplicio. Et si contigerit aliquem ex predictis captivis ad redemptionem poni, et ipsum redimi; quod illud, quod reciperetur pro redemptione ipsa, sit totum dictarum Universitatum. Tenetur tamen dictus dominus Rex de captivis predictis dare ipsis Universitatibus, si aliquem, vel aliquos capi ex ipsis contigerit a dictis Dalmasibus, et cambio competenti. Item quod ordinabitur per dominum Regem predictum unus Capitaneus, qui presit dictis galeis quinque, et omnes, qui erunt in dictis galeis obedient ipsi Capitaneo, qui erit, vel mutabitur, et aliis subornabitur, ad voluntatem ipsius domini Regis. Item quod si aliqui ex Dalmasibus velint venire sponte ad habitandum cum familia sua ad terras Universitatum predictarum, homines predictarum Universitatum possint ipsos recipere, dummodo non sint contra voluntatem domini Regis Hungarie; recepta tamen prius ab eis idonea et sufficienti cautela, quod non offendent dominum Regem Sicilie vel gentem suam, et quod facient guerram dictis Dalmasibus. Ita tamen quod si per dictos, qui venissent ad habitandum ad dictas terras, aliqnod damnum daretur ipsi domino Regi, vel genti sue seu alicui sic per piratas; dicte Universitates de dicto damno teneantur dicto domino Regi. Hoc pacto expresso inter predictas partes, quod dicte Universitates de dictis pactis non teneantur, si predicto domino Regi Hungarie displicerent. Et quam cito per ipsum dominum Regem Hungarie predictis Universitatibus constiterit, quod ei predicta displiceant, teneantur predicto domino Regi Sicilie distincte, prout ab eodem domino Rege Hungarie presenserint, annuntiare; et extuncc dictus dominus Rex Sicilie dictis Universitatibus de predictis in nihilo sit adstrictus, sed ipso jure sit ab omnibus predictis obligationibus liberatus; et predicte Universitates in continenti ad requisitionem dicti domini Regis predictas galeas eis accommodatas eidem restituere teneantur. Que omnia et singula predicti Sindici nomine ac vice dictarum Universitatum promiserunt solemni stipulatione interveniente dicto domino Regi Sicilie attendere et observare, et se facturos et se curaturos, quod quelibet dictarum Universitatum omnia et singula ratificabunt et approbabunt; jurantes dicti Sindici corporaliter prestitis sacramentis nomine Universitatum ipsarum, et in animabus hominum ipsarum Universitatum ex potestate concessa eis a dictis Universitatibus, omnia et singula supradicta attendere et observare, et non contravenire de jure vel de facto, sub obligacione bonorum omnium Universitatum ipsarum. In cujus rei testimouium, et predicti domini Regis Sicilie ac predictorum Sindicorum nomine, et pro parte dictarum Universitatum cautelam, presens scriptum exinde confectum et per manus mei Notarii predicti Matthei Barabeli de Gajeta, ejusdem Curie Actualis Notarii, meo signo signatum, et manu, qui supra Judicum et infrascriptorum testium subscriptionibus roboratum.

Matheus.

Ego Bartholomeus de Staffis de
Regio Magne Regie Curie Judex.
Ego Jacobus de Udando Magne
Regie Curie Judex.

Ego Joannes de Alvello Vic. Mag.
Jus.
Ego Thomas de Porta Juris Civilis
Doctor, Regis Consiliarius, in fidem
subscripsi.
Ego Joannes de Bragida testis.

(Lucius János, De Regno Dalmatiae et Croatiae libri sex. Bécs, 1758. 175. l.)