050. Henrik szlavoniai bánnak bizonyságlevele, hogy Péter Rodolfnak fia Petyu nevű birtokát Perchynus comesnek eladta. 1274.

Nos N. Judex Curie Domini Regis Comes de Gechke vniuersis quibus expedit significamus presencium per tenorem, quod cum Aladarius Magister Dapiferorum domine Regine contra Magistrum Gyanum Canonicum Albensem et iobagiones eiusdem de Apaty, item Pous et Olbertum de Sancto Georgio super facto cuiusdam terre Magistri Othmarij bone memorie quondam Canonici Jauriensis Ecclesie, inter terram de Sancto Georgio et terram Apaty adiacentis, metis ab ipsius terris circumquaque separate et circumdate, quam ex Regia donacione sibi idem Magister Aladarius dicebat esse pro suis seruicijs meritorijs collatam nomine terre sine herede decedentis, de qua quidem terra se fore dicebat prohibitum facta reambulacione per viros antedictos, in figura judicij uoluisset agere coram nobis; predictus Magister Gean ipsam terram de prefato Magistro Othmaryo coram Cruciferis de Alba presente Albeo cognato eiusdem Magistri Othmarij dixit se quatuor marcarum precio comparasse, causam super ipsa terra, inter ipsum ab una parte, Pous et Albeum ex altera esse suscitatam asserendo. Quibus auditis parcium proposicionibus decretum itaque per nos extiterat, ut causa inter ipsum Magistrum Gean et uiros prefatos prius incoata decideretur iuris ordine obseruato, et ipsa causa decisa cuilibet parcium predicta terra fieret deuoluta, idem Magister Aladarius agere deberet contra illam. Demum cum ipsa causa diucius coram nobis fuisset uentilata, tandem quia nec precium ipsius terre dictus Magister Gean, quo a prefato Magistro Othmario comparatam esse dicebat, ipsi Magistro Othmario plenarie persoluerat, nec eciam ijdem Pous et Albeus racione uicinitatis ipsum Magistrum Gean ad ipsam terram intrare permittebant, nec erat conueniens contra ipsorum prohibicionem terram antedictam precio comparare Magistro Gean memorato: multis Nobilibus Regni una nobiscum in Judicio sedentibus intelleximus, quod idem Pous ipsi Magistro Gean refunderet duas marcas, quas dictus Magister Gean ad precium predicte terre solucrat Magistro Othmario antedicto, sicut nobis constitit in litteris Cruciferorum de Alba per Magistrum Gean exibitis; predicto Albeo, quia ipso presente et non contradicente predicta terra fuit uenundata, sicut in litteris predictorum Cruciferorum comperimus, super facto ipsius terre perpetuum silencium inponendo. Et cum idem Pous toram nobis illas duas martas persoluisset Magistro Gean antedicto; et ipsa terra ad ipsum Pous facta solucione fuisset deuoluta; prefatus Magister Aladarius, sicut premisimus, contra ipsum Pous super facto eiusdem terre egit coram nobis, et dictus Pous nullam euidentem, preter hoc, quod ipsam terram dixit fuisse auncli matris sue, e conuerso potuit pretendere racionem. Verum quia Regia donacio tali exigua racione pretendente non debebat reuocari; decreuimus, quod prefatus Magister Aladarius ipsas duas marcas, quibus idem Pous dictam terram ad se redimerat, eidem Pous refunderet ex integro, qui in eadem hora et momento ipsas duas marcas reddidit et persoluit coram nobis Pous sepedicto; terram autem predictam reliquimus eidem Magistro Aladario, et per eum suis heredibus heredumque successoribus, prout dominus Rex Ladizlaus sibi contulerat, iure perpetuo et inreuocabiliter possidendam; causam vero supradictorum virorum in facto ipsius terre sopiri et sedari faciendo. Vt autem ea, que coram nobis acta sunt, per processum temporis in irritum reuocari non possint, presentes contulimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini MşCCşLXXş quarto.

(Eredetie bőrhártyán, melynek barna-zöld selyemzsinóron függött pecsétje elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)