038. IV. László kirárlynak Chuefeldi birtokát tárgyazó adománya, ugyan László és Miklós, Miklós comes fiai számára. 1274.

Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Licet Regalis pietas manum munificam porrigere debeat vniuersis, illos tamen principaliori debet prosequi munere et fauore, quorum experta probitas laudata est in prosperis et aduersis, vt alij eorum exemplis inuitati ad fidelitatis opera forcius accendantur. Proinde ad vniuersorum tam presencium quam posterorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod attendentes fidelitates et meritoria obsequia, seu multiplices famulatus magistri Nicolai filij Comitis Nicolai fidelis nostri, que domino Stephano Illustri Regi Hungarie, patri nostro karissimo clare recordacionis exhibuit et impendit; quia cum Boemorum Rex, prius patris nostri, et postmodum noster inimicus capitalis, confinia Regni nostri de parte Posoniensi introire velle diceretur, et ad id sciendum et videndum ipsum Magistrum Nicolaum ipse pater noster cum quibusdam fidelibus iuuenibus Domus sue transmisisset, idem Magister Nicolaus, ut solita sue fidelitatis opera laudabilius exerceret, casum mortis non formidans, velut leo intrepidus in medium astantis aciei irruens quemdam militem ipsius Regis Boemorum captiuauit. Insuper cum quidam Teotonici nauigio transirent ad inferendum hominibus ipsius patris nostri nocumentum, ipse Magister Nicolaus eosdem nauigantes telorum velocitatibus impediens, quamplures interemit ex eidem. Item quendam Teotonicum ex acie ad certamen contra ipsum procedentem captiuauit, vitam eiusdem capitali sentencia finendo. Item cum idem Boemorum Rex in portu Saar supra Mosonium contra eundem patrem nostrum transitum facere uoluisset, procedens Magister Nicolaus, vna cum Ladizlao fratre suo et aliis fidelibus iuuenibus eiusdem patris nostri contra molem exercitus dicti Regis Boemorum transmissus, cum militibus ipsius Regis Boemorum dimicando laudabiliter, quamplures ex eisdem interemit. Item cum castrum nostrum Jauriense per homines eiusdem Regis Boemorum captum fraudulenter extitisset, et ad obsidendum ipsum castrum Joachinum Magistrum Tauarnicorum nostrorum dilectum et fidelem nostrum transmisissemus, ipse magister Nicolaus, et Ladizlaus frater eius predictus de Teotonicis, qui de ipso castro exiuerant plurimos sagittis et lanceis occiderunt. Post haec cum nos exercitu nostro aliquali congregato, ad expugnandum ipsum castrum accessissemus, prenotati magister Nicolaus et Ladizlaus frater suus, ut feruencius more solito eorum fidelitates exercerent, coram nostre Maiestatis oculis dimicarunt, multos ex detentoribus ipsius castri occidendo. Item cum predictum magistrum Joachinum ad obsidendum castrum Zombothel uocatum, quod similiter per homines ipsos Regis Boemorum fraudulenter occupatum fuerat, misissemus, prenotatus magister Nicolaus ante omnes in medium acierum de ipso castro exeuncium irruens tres Teotonicos cum lancea miserabiliter interemit, et quendam Hungarum de nostris hominibus captum liberauit, ubi summa fidelitatis sue opera probabiliter exercuit et impendit. Item cum predictus Boemorum Rex ualidum exercitum suum ad expugnandum et occupandum castrum nostrum Detryh vocatum destinasset, et nos ad defensionem ipsius castri nostri prefatum magistrum Joachynum et alios fideles Barones nostros misissemus, dictus Ladizlaus vnacum sepedieto magistro Nicolae fratre suo ad inchoandum bellum cum exercitu ipsius Regis Boemorum, qui ipsum castrum obsidebat et expugnabat, transmissus contra eosdem Teotonicos laudabiliter dimicauit quendam militem Teotonicum, consanguineum videlicet Comitis Kyrunguert captiuando, aliosque quam plures uulnerauit. In quo eciam bello ijdem Barones nostri octo Barones ipsius Regis Boemorum captiuarunt, et nobis adduxerunt captiuatos. In quibus quidem bellis et processibus multa uulnera, et specialiter sub dicto castro Zombothel letale uulnus in manu dextra ipse Magister Nicolaus per lanceam pertulit et excepit; prout premissas fidelitates et seruiciorum suorum merita nominatus Magister Joachinus, et alij fideles Barones nostri nobis oraculo viue uocis retulerunt. Cumque ipse Magister Nicolaus propter huiusmodi fidelia seruicia sua quandam terram suam Sytke uocatam, quam per dominam Mariam Reginam Hungarie, auam nostram karissimam clare recordacionis, receptam esse dicebat indebite et iniuste, sibi restitui petiuisset; nos factum terre eiusdem inquisicioni Mauricii de Deed hominis nostri sub testimonio Capituli Albensis duximus committendam. Quod quidem Capitulum nobis postmodum rescripserunt in hunc modum, ut hominem ipsorum fidelem unacum Mauricio homine nostro predicto transmittentes, uicinis et commetaneis omnibus conuocatis reambulando, ipsam terram idem homo noster statuisset et assignasset Magistro Nicolao antedicto, nullo contradictore penitus existente. Nos igitur consideratis tot et tantis fidelibus et meritorijs seruicijs ipsorum Magistri Nicolai et Ladizlai, eandem terram Sytke cum omnibus utilitatibus et pertinencijs suis, eisdem Magistris Nicolao et Ladizlao, ac per eos Teodoro fratri eorunt reliquimus et dimisimus ac eciam contulimus iure perpetuo et pacifica possidendam de nostra gracia pleno iure. Vt igitur huius rei series robur optineat perpetue firmitatis, et ne processu temporum per quempiam possit vel debeat in irritum retractari, presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti Sancte Strigoniensis Ecclesie Electi, eiusdem loci Comitis perpetui, aule nostre Vice-Cancellarij Prepositi Budensis, dilecti et fidelis nostri, anno Domini millesimo CCşLXXş quarto, Regni autem nostri anno secundo, II-o Nonas Augusti, Indiccione secunda. Venerabilibus patribus Stephano Colocensi et Johanne Spalatensi Archiepiscopis, Lamperto Agriensi, Paulo Vesprimiensi, aule nostre Cancellario, Briccio Chanadiensi, Phylippo Vaciensi aule domine Regine consortis nostre karissime Cancellario, Lodomerio Varadiensi, Job Quinqueecclesiensi, Tymotheo Zagrabieni, Dyonisio Jauriensi et Petro Transsiluano Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus; Dyonisio Palatino, Comite de Ocluch et Judice Cumanorum, Herrico Bano tocius Sclauonie, Nieolao Voyuoda Transsilnano Comite de Zonuk, Paulo Bano de Zeuryno, Joachino Magistro Tauarnicorum nostrorum, Reynoldo Magistro Dapiferorum nostrorum, Comite Zulgageuriensi, Herbordo Magistro Agasonum nostrorum Comite de Barana, Nicolao Magistro Pincernarum nostrorum, Nicolao Judice Curie nostre Comite de Guecke, Moys Magistro Tauarnicorum eiusdem domine Regine Comite Symigiensi, Johanne Comite Supruniensi, Dedalo Comite Zaladiensi, et alijs quampluribus Comitatus Regni tenentibus et honores.

(Eredetie bőrhártyán; melyről a király pecsétje vörös-zöld selyemzsinóron függött, a Rumy család levéltárában, másolata a magyar akademia kézirati gyűjteményében.)