029. Dénes nádor és Gergely bán mint választott birák itéletet mondanak János comes Isipnek fia és Ochuz comes közt. 1273. körül.

Excellentissimo domino suo Ladizlao Dei gracia Illustri Regi Vngarie Capitulum Ecclesie Agriensis oraciones in Domino cum perpetua fidelitate et promptitudine seruiendi. Recepimus litteras Uestre Celsitudinis continentes, quod mitteremus unum ex nobis fidedignum, qui sciret et inquireret nomina seruorum et ancillarum, quos et quas Nycolaus filius Arnoldi iuxta continenciam litterarum Capituli Albensis Ponich Bano Comiti de Guechke et de Scen fideli uestro in pace reliquisset, sed illa uice partes de nominibus eorundem seruorum et ancillarum ignorassent; nunc autem idem Ponic Banus sciens nomina eorundem, uellet ea expressim scribi facere ad litteras Capituli Albensis antedicti, que nomina ipsorum seruorum et ancillarum ipsi Capitulo Albensi fideliter in nostris litteris intimaremus. Nos igitur uestro mandato satisfacere cupientes, ut tenemur, misimus unum ex nobis virum idoneum ad sciendum et inquirendum nomina dictorum seruorum et ancillarum, qui redies nobis dixit: quod prefatus Ponich Banus statuisset coram eo octoginta et duo capita seruorum et ancillarum, qui dixerunt se fuisse deuolutos ad ipsum Ponich Banum a Nycolao filio Arnoldi prenotato. Qui eciam per eundem socium nostrum singulariter interrogati nomina sua taliter expresserunt: Martinus cum vxore sua Mucha uocata; item Egidius, Petrus et Paulus fratres dicti Martini; item Petrus, Othmar, Olifa cum uxore sua nomine Basa; item Leanch relicta Pauli et Jacobus filius eiusdem; item Chekte; item tres puelle Elena, Maria et Chuce uocate; item due mulieres Margareta et Gundus; item Iru cum uxore sua Sybouca uocata; item Petrus, Och et Paul filij dicti Iru; item Dobri cum Anna uxore sua; item Kechka cum Jolianne filio suo; item Sunda cum Endre filio suo; item Foymos cum uxore sua Calina, Paulo, Karachino filijs, Poucha, Agnes et Lilium filiabus suis; item Juka mulier (cum) Petro et Vrbanus filijs suis; item Durgozlo cum Benedicto filio suo; item Thomas cum uxore sua Scemte, Petro, Johanne et Nycolao filijs suis; item Sceme mulier (cum) Jacobo, Farcasio filijs, et Agata filia sua; item Elysa et Peturka mulieres; item Nycolaus, Myke et Gurk serui; item Budeu cum uxore sua Pucha, Nycolao, Petro et Buhtus filijs, et Lilium filia; item Chegze; item Wolkan cum uxore sua Margareta et Zuge filia sua; item Zalawa cum uxore sua Martina, Petro et Paulo filijs, Margareta et Marguit filiabus suis; item Churnoka mater uxoris Zalawa; item Zulete (cum) Petarka et Nege filijs suis; item Michael cocus cum uxore sua Zurke, et Maria sorore sua; item Petrus filius Marie ipsius; item Malchun cum fratre suo Jurk, et Jurke matre ipsorum; item Cheke, et Martina mater eiusdem. Vnde nos ipsa nomina seruorum et ancillarum non Capitulo Albensi, sed Uestre Excellencie duximus fideliter rescribenda.

(A székesfehérvári káptalannak 1274-ki átiratából, mint alább 57. sz. a.; a főmélt. herczeg Batthányi család levéltárában.)