024. A keresztesek uj-udvari konventjének bizonyságlevele, hogy Lonkochzi Farkas Lonkochzban lévő birtokát Varou Peterne fiának eladta. 1273.

Nos Henricus Banus tocius Sclauonie significamus omnibus preseus scriptum iuspecturis, quod Gregorius pro se et fratribus suis de Dosa et de Foyn uocatis, Poscyl filius Miruzlai, Gordina filius Raduzlai pro se et pro Draguina, Demensa filius Hernan, Godimus filius Dunguan, Thomas filius Vid - - i pro se et pro Vidomero et Vgrinch, Dobrila frater eius, Ko - - lius, Petk pro se et pro Bratk fratre suo, et Volk filius Vol - - - nobiles de Brochina, qui uocantur Jarmanigi et Raztinargi a parte una, Perchinus Comes ab altera coram nobis constituti, iidem Jarmanigi et Raztinargi protestati sunt, dimidiam partem porcionis sue, quam habent in magno monte in Brochina, scilicet dimidietatem sexte partis ipsos contingentem, se uendidisse Perchino Comiti pro quadraginta marcis, quas ab eo plene dixerunt recepisse, sibi et suis heredibus in perpetuum possidendam; aliam autem medietatem sibi reseruauerunt. In cuius rei firmamentum litteras nostras concessimus ad peticionem parcium. Datum Zagrabie anno Domini MşCCşLXXşIIIş.

(Eredetie bőrhártyán, a vörös selyemzsinóron függő pecsét alatt, a budai kir. kamarai levéltárban.)