010. IV. László királynak Palugya nevű földet tárgyazó adománya Bogomér comes Lőrincz fia számára. 1273.

Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus presens scriptum inspecturis tam presentibus quam futuris salutem in salutis largitore. Regie benignitatis sublimitas recto persans libramine merita singulorum, et maxime illorum, quos sicut generosi sauguinis alta nobilitas et morum innata probitas, sic et approbate fidelitatis constancia, ac strenuorum actuum experiencia efficiunt digniores, dum eos digne retribucionis beneficio refocillat, dum eis largitur quod merentur, multorum mentes ad fidelitatis florem excitat, et ad bene merendi studia fideliter obsequentibus prebet exemplum, et prestat operosam fiduciam seruiendi. Hoc igitur persantes ex animo, hoc Regali moderamine in cordis nostri reuoluentes armariolo, noticie cunctorum declaramns, quod cum nobilis vir et honestus Magister Petrus filius Magistri Mathei de genere Chak a primo iuuentutis sue principio auo nostno et patri nostro victoriosissimis Vngarorum Regibus, se nobis demum ex conspicuis actibus meruisset multipliciter complacere, diuersis clarens meritorum virtutibus, que longum esset propter sui multiplicitatem suo modo per singula enarrare; aliqua tamen de gestiis eius, quorum quedam vidimus, quedam vero a patre nostro et Regni Baronibus ueraciter intelleximus, ad memoriam futurorum et informacionem ceterorum presentibus jussimus annotari. Primum siquidem, cum dominus Rex pater noster tunc gerens terre Transdanubialis gubernaculum, a facie patris sui, qui eum ex infidelium instigacione relegato paterne pietatis affectu persequebatur, in castrum de Feketyvholm cum pauca comitiua declinasset, idem Magister Petrus ex missione patris nostri sub castro Dewa contra Cumanorum exercitum viriliter dimicavit, quosdam ex eis captiuando, quosdam autem perimendo, triumphalem reportauit victoriam, negocium patris nostri ibi feliciter inchoando. Preterea cum castrum Borynka per inimicos patris nostri et Regni Hungarie exploratores fuisset occupatum, prefatus Magister Petrus cum effusione sanguinis sui et morte suorum recuperauit castrum illud, et iurisdiccioni restituit fidelium nostrorum eliminatis infidelibus ex eodem. Ad hec, cum predictus auus noster transmissa armatorum multitudine primum nos, et dominam Reginam matrem, et sorores nostras karissimas de castro Patak educi fecerat et cxtrahy, et exinde patrem nostrum inuestigarj faciebat, machinans eum priuare iure geniture et Regni diademate spoliare; ipse Magister Petrus cum Matheo fratre suo primum captiuauit speculatores exercitus auj nostrj contra patrem nostrum ad explorandum clanculo destinatos; quibus de captiuitate huiusmodi ad cautelam absolutis, per quorundam Baronum patri nostro fidelium, licet tunc ipsi auo nostro coacte famulancium, Saxones et alij homines regionis Transilvane ad patrem nostrum redierunt, eum naturalem terre dominum cognoscentes. In quibus quidem casibus patri nostro et nobis quasi in desperacione positis, idem Magister Petrus cum eodem Magistro Matheo fratre suo, et cum quibusdam alijs sub castro predicto et locis aliis repetitis nempe vicibus pro honore et liberaciore negocij patris nostri dubiis bellorum euentibus se committere non expauit potenter dimicando, militiam exercuit frequenter virtuosam, sudores bellicos et letalia uulnera sustinendo; maxime in eo conflictu, quando Laurencius filius Kemyn et multi alij capti fuerunt, et plures iugulati. Sane cum Hernei Banus et alij nostri Barones prenotate persecucionis tempore contra patrem nostrum armata milicia accessissent, idem Magister Petrus cum prefato fratre suo huiusmodi preueniens exercitum, ipsum Ernei Banum deuictum in prelio captiuauit, vbi ipse letaliter extitit sauciatus. Item in Ilsuazeg, cum idem pater noster contra Ducem Belam, Prewcilinum, Herricum Banum, et alios ipsius aui nostri adiutores et Barones conflictum habuerat, idem Magister Petrus, licet antea transfossus lancea et sectus gladio militare non valeret, mori tamen pro patre nostro et nobis elegit pocius, qusm ante consumacionem laudabilem relinquere iniciatum negocium patris nostri, ubi Coronam Regni Hungarie celitus nobis per successionem traditam in persona patris nostri obtinuimus et recuperauimus per eiusdem Magistri Petri et aliorum fidelitatem commendabilem et uirtutem. In quo quidem conflictu Bela Duce effugato, et Prewcilino interfecto, Herricus Banus cum filiis et complicibus suis extitit captiuatus. Porro cum Ottokarus Bohemorum Rex, tunc patris nostri, nunc autem noster capitalis inimicus, fidei sue desertor, violata pace, fractis treugis, et ruplis iuramenti suj vinculis, ducens in auxilium sibi florem milicie tocius Alamanie, contra patrem nostrum fines Regni Vngarie potencialiter adiisset, Posonium et quedam alia castra prodicionaliter occupando, idemque pater noster generalem leuasset exercitum contra eum; sepedictus Magister Petrus simul cum eodem fratre suo apud Posonium, post circa Musunium, quo idem Rex Bohemorum castra sua defixerat, milicie sue aciem ad bellum preparando, ac demum in fluuio Rebuche, vnde de area certaminis, quam patri nostro felix reliquit victoria, vix euasit fugitiuus, ante alios irruens in aduersum intrepidus exercitum, tales titulos triumphi, talemque laudem obtinuit victorie, quorum memoriam non tollet obliuio in eternum; quia licet hinc inde inpugnaretur et pugnaret, Belam tamen Ducem tunc intimum patris nostri defensorem et militem strenuum, eius equo in bello mortuo, ipse Magister Petrus de medio cuney per probitatem suam et uirtutem propriam redemit et reduxit. Ceterum post decessum eiusdem patris nostri nobis ad Coronam Regiam et Regni Solium per successionem hereditariam seu ordinem geniture annuente Domino sublimatis, cum a dileccionis retribucione, et fidelitatis munere, quibus idem Magister Petrus propter tot meritorum suorum prerogatiuam a nobis fouendus fuerat, quidam emulj sui iniqua confederacione falsa suggerentes et instigacione felle plena animum nostrum aduertissent, eum de nostrorum fidelium contubernio, et de domo nostra occasionaliter non ex causa effugari studuissent, priuatum honoribus et Magistratu Dapiferorum, quibus ab eodem patre nostro digne fuerat sublimatus; ipse in huiusmodi aduersitate constitutus, fidelitatis sue meritum et obsequiorum premium, frequentemque sanguinis sui effusionem canens ex innocencia inuoluj obliuionis nubilo ac uicio ingratitudinis maculari, semper mansit nobis in feruore fidelitatis, et aliis quos exaltaueramus vltra meritum, nobis rebellantibus, solus ipse Magister Petrus ea, que sibi sic iniuriose irrogata fuerant, pro beneplacito voluntatis nostre, licet non absque cordis amaritudine, equanimiter tolerauit. Verum igitur peracto alicuius temporis curriculo, ab illorum manibus, qui nos minus bene gubernabant, erepti, cum inter alias sollicitudines nostras cepissemus intra mentis nostre archana reuoluere, et pensare in animo, qualiter idem Magister Petrus, cuius obsequiorum remuneracio ad tempora nostra celitus fuit reseruata, sine excessu suo priuatus erat honoribus et quibusdam possessionibus suis, ac de domo nostra occasionaliter, sicut premisimus, effugatus, et qualiter huiusmodi vindictam iniuria amaritudinis non uacuam sibi ex aliorum mortifera fraude excogitatam pro nobis sustinuit pacienter; reuocauimus eum, quia in nello contra nostram Maiestatem apparuit excessisse, sine nota et inreprehensibiliter demorando. Et ut prenotatis ac multis aliis actibus suis meritoriis per nos, licet non ad plenum, satisfiat, centulimus sibi et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus totam possessionem de Scynthe cum tributo eius, et utilitatibus suis omnibus ac pertinenciis vniuersis a Castro de Golgouch et eius iurisdiccione exceptam ab antiquo penitus et exemptam, iure perpetuo inreuocabiliter pacifice possidendam, sicut eciam primitus possessionem eandem Magister Mauricius tempore Bele inclitj auj nostrj clare memorie tenuit pariter et possedit. Vt igitur hec nostra collacio robur obtineat perpetue firmitatis, nec per quempiam lapsu temporum valeat aliqualiter retractari; presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedictj Orodiensis Ecclesie Prepositi aule nostre Vice-Csncellarij dilecti et fidelis nostri, anno Dominice Incarnacionis MşCCşLXXş tercio, decimo kalendas Junij, Regni autem nostri anno primo. Venerabilibus patribus Nicolao Sancte Strigoniensis Ecclesie Electo aule nostre Cancellario, Stephano Colocensi et Johanne Spalatensi Archiepiscopis; Lamperto Agriensi, Job Quinqueecclesiensi, Philipo Vaciensi aule domine Regine karissime matris nostre Cancellario Comite Neugradiensi; Briccio Chenadiensi, Paulo Vesprimiensi, Tymotheo Zagrabiensi, Lodomerio Varadiensi, Dionisio Jauriensi et Petro Transiluano Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Laurencio Palatino Comite Supruniensi et de Borona ac Judice Cumanorum; Herrico Bano tocius Sclauonie; Egidio Bano de Macho et de Bozna, Johanne Woyuada Transiluano Comite de Zownuk, Stephano Magistro Tawarnicorum nostrorum; Ladizlao Judice Curie nostre Comite de Bana; Reynoldo Magistro Dapiferorum nostrorum Comite Zulgageuriensi, Vgrino Magistro Agasonum nostrorum Comite Syrmiensi; Lauerencio Magistro Pincernarum nostrorum Comite de Kewe et de Karaso; Paulo Bano de Zewrino, Emirico Comite Symigiensi, Dedalo Comite Zaladiensi, Michaele Comite Nitriensi, et alijs quam pluribus Comitatus Regni tenentibus et honores.

(Eredetie bőrhártyán, melynek zöld selyezsinóron függött pecsétje elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)