004. IV. László király megerősiti V. Istvánnak a sopronmegyei tizedekre vonatkozó adományát a borsmonostori apátság számára. 1272.

Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus tam presentibus, quam futuris presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum tam preseneium, quam futurorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod frater Jacobus Prior Ordinis fratrum Premonstratensis Monasterij Beati Michaelis Archangeli de Insula Virginis Marie ad nostram accedens presenciam, exhibuit nobis priuilegium domini Bele Illustris Regis Hungarie felicis recordacionis karissimi aui nostri, petens supliciter, ut idem ratum habere, et nostro dignaremur priuilegio confirmare. Cuius tenor talis est:

Bela D. gr. Hungarie stb. Rex stb. (következik IV. Béla királynak 1253-ki itélete, mint fentebb gyűjteményünk VII-ik, vagyis a második folyam 2-ik kötetében 351. l.)

Nos igitur peticionibus eiusdem fratris Jacobi Prioris. que iuste et congrue esse videbantur, fauorabiliter inclinati, priuilegium predicti karissimi aui nostri ratum habentes et acceptum, inserendo de uerbo ad uerbum, presentis scripti patrocinio duximus confirmandum duplicis sigilli nostri munimine roborantes. Datum per manus Magistri Nicolai Prepositi Albensis Ecclesie Transsiluane aule nostre ViceCancellarij, dilecti et fidelis nostri, anno Domini MşCCş septuagesimo secundo, quinto nonas Decemiaris, Regni autem nostri anno primo, iudiccione XV. Venerabilibus patribus Philippo Strigoniensi perpetuoque Comite loci eiusdem, Stephano Colocensi et Johanne Spalatensi Archiepiscopis, Lamperto Agriensi, Job Quinqueecclesiensi Comite Musuniensi, Phylippo Vaciensi aule domine Regine karissime matris nostre Cancellario Comite Neugradicusi, Paulo Vesprimiensi aule nostre Cancellario, Briccio Chanadiensi, Thimotheo Zagrabiensi, Lodomereo Waradiensi et Dyonisio Jauriensi Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus; Rolando Palatino, Bano de Macho et Judice Cumanorum; Joachyno Magistro Tawarnicorum Comite de Plys, Matheo Bano totius Sclauonie, Nicolao Voywoda Transsiluano Comite de Zonuk, Ladizlao Comite Posoniensi, Herrico Bano de Wozora et de So, Alexandro Judice Curie nostre Comite de Vrbaz, Laurencio Comite Suprvniensi, Emerico Comite Symigiensi, Paulo Bano de Zeurino, Omodeo Comite Castri Ferrey, Renoldo Magistro Dapiferorum Comite de Zobolch, Johanne Comite Zaladiensi, Vgrino Magistro Agasonum Comite Syrmiensi, Stephano Bano de Bozna, Gregorio Bano de Kucho et de Boronch, Herbordo Comite de Barana, et alijs quam pluribus Comitatus Regni tenentibus et honores.

(Eredetie bőrhártyán, felette megrongált állapotban, a sárga-violaszinű selyemzsinóron függött pecsét elveszett a budai kir. kamarai levéltárban.)