289. V. István király megujítja Korrald comes számára II. Endre és IV. Béla királyoknak Chopoch helységet tárgyazó adományát. Év nélkül.

Nos St. Dei gracia Rex Vngarie significamus vniuersis, quod sonstitutus coram nobis Magister Corradus filius Stephani exhibuit nobis priuilegium Regis Andree aui nostri karissimi, et priuilegium Bele Regis patris nostri, super possessione sua Chopoch vocata; quam scilicet possessionem ipse dominus Rex Andreas ob eximia merita seruiciorum Poth Palatino Comiti Musuniensi Regia cum beniuolencia erat elargitus: uolens petiuit a nobis, ut nostras eidem patentes litteras propter assecuracionem priuilegiorum predictorum dari faceremus. Nos igitur, quia iusta crat peticio eiusdem Magistri Corrady super robur dictorum priuilegiorum et obseruacionem possessionis prenotate, nostras litteras eidem patentes concessimus, ut ipse Magister Corradus, sui heredes, heredumque suorum successores inmobiliter possessionem iam notatam secundum continenciam priuilegiorum pacifice possit obtinere. Datum in Segust sabbato proximo post diem Medij Quadragesime.

(Eredetie bőrhártyán, melynek hátáról a királynak oda nyomott pecsétje elveszett; a mélt. báró Révay család levéltárában.)