275. Az esztergami káptalannak bizonyságlevele, hogy Tordosi Benczench Jolok-i birtokrészét Benedek comesnek eladta. 1272.

Gregorius Prepositus et Capitulum Ecclesie Strigoniensis omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod Bencench filius Egidij nobilis de Tordos pro se et pro tribus filijs suis, scilicet Egidio, Andrea et Petro, quos iuuenes esse dicit, ac pro alijs duobus filijs suis, Pou et Paulo, quos adhuc paruulos fore asseruit, coram nobis personaliter constitutus, porcionem suam de terra Jolok uocata, videlicet quartam partem ipsius terre, quam inter ipsum et fratres suos, scilicet Paulum dictum Banum, Comitem Martinum, et Alexandrum, diuisiona habita sibi soli cessisse, quam eciam terre Comitis Benedicti fratris venerabilis patris Pauli Dei gracia Episcopi Wezprimiensis, Wychepuch uocate a parte septemtrionali commetaneam et contiguam esse dicit, sicut eciam prefati Paulus, Martinus et Alexander fratres sui coram nobis personaliter sonstituti hec premissa affirmarunt, uendidit in nostra presencia cum omnibus utilitatibus et pertinencijs suis ac iuribus memorato Comiti (Benedicto) coram nobis ex altera constituto, et eius heredibus heredunque suorum successoribus pro sedecim marcis argenti communis iure perpetuo possidendam; permittentibus, consencientibus fratribus suis superius nominatis et eciam presentibus et similiter consencientibus generacionibus suis; videlicet Wyda et Phylpus filijs Wyda, ac Nicolao filio eiusdem Phylpus; item Mycou filio Walentini, et Feliciano filio Michaelis nobilibus de predicta villa Tordos; ipso Feliciano pro se et pro Michaele fratre suo comparente. Et predictis sedicim marcis argenti idem Bencench a prefato Comite Benedicto acceptis plenaria coram nobis, assumpsit et se in nostri presencia obligauit, quod si filij sui supradicti uel quicunque alij super prefata terra per eum vendita Benedictum uel ipsius heredes impetere uel turbare aliquatenus ullo unquam tempore attemptarent; ipse Bencench quandocunque et quocienscunque necesse fuerit, eundem Comitem Benedictum uel suos heredes ab omnibus impetentibus teneatur expedire suis proprijs laboribus et expensis; ipsa terra apud Comitem Benedictum et suos heredes remanente semper pacifice et quiete. In cuius rei testimonium et memoriam ad peticionem parcium predictarum presentes nostras concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Sixti Lectoris Strigoniensis quinto idus Julij anno Domini M°CC°LXX° secundo.

(Eredetie bőrhártya, fehér selyemzsinóron fügő pecsét alatt, a budai kir. kamarai levéltárban.)