270. Fülöp esztergami érsek megerősiti Esztergam város tanácsának bizonyos pénzbeli tartozást tárgyazó itéletét. 1272.

(P)hilippus miseracione Diuina Sancte Strigoniensis Ecclesie Archiepiscopus et Comes loci eiusdem vniuersis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Equitati conuenit et est consentaneum racioni, ut quandocunque noster expectatur assensus, accomodemus cum iuste prestolantibus, et auctoritate nostre, quod legitimum fuerit confirmemus. Proinde nouerint uniuersi, quod legitimum fuerit confirmemus. Proinde nouerit uniuersi, quod Gan pinguis mercator de Ganti, cum Comite Archino Villico Strigoniensi, et quibusdam alijs ciuibus eiusdem loci ad nostram accedens presenciam, nobis priuilegium predicte Ciuitatis super quadam vinea, que fuit Renerij ciuis Strigoniensis, confectum exhibuit, petens humiliter cum predictis A Comite et ciuibus a nobis, ut ipsum priuilegium dignaremur nostra auctoritate munire. Cuius est priuilegij tenor talis:

Archinus Comes Judex de vico Latinorum stb. (következik Esztergam város tanácsának 1272-ki itéletlevele mint alább 284. sz. a.)

Nos igitur ipsius Gan mercatoris, et dictorum Comitis Archini et sociorum suorum iustis peticionibus, sicut congruit, annuentes, predictum priuilegium, quia comperimus non cancellatum, non abolitum, non abrasum, nec in aliqua parte sui tam in carta, quam in sigillo viciatum; ipsum presentibus nostris litteris de verbo ad uerbum inseri iusimus, idem priuilegium auctoritatis nostre robore confirmantes. In cuius rei testimonium presentes litteras concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum Strigonii in crastino Beati Nicola anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo secundo.

(Eredetie bőrhártyán barna selyem-zsinóron függő pecsét alatt a budai kir. kamarai levéltárban.)