268. Erzsébet királynénak Drug helységet tárgyazó adománya a nyúlszigeti apáczazárda számára. 1272.

Nos E. Dei gracia Regina Hungarie memorie commendamus significantes uniuersis per presentes, quod quia pium est et saluti conueniens, ut deuotis dominabus, sororibus uidelicet Ecclesie Beate Uirginis de Insula Danubij, in collacionibus possessionum per nos prouideatur, sperantesque ex huiusmodi prouisione salutem promereri; quandam terram cocorum nostrorum Drug uocatam, que terre Capituli Strigoniensis similiter Drug uocate est annexa, et cum herbis diuiditur; simul cum omnibus utilitatibus suis et pertinencijs uniuersis, silua, feneto et uineis pertinentibus ad eandem, in ipsis metis, terminis et limitibus, in quibus per populos nostros quondam ibidem existentes est possessa, dedimus, donauimus et contulimus eisdem deuotis sororibus de gracia speciali perpetuo possidendam. Adicientes, quod super collacione terre huiusmodi priuilegium nostrum dari faciemus, cum presentes nobis fuerint reportate. Datum Bude in quindenis Epiphanie Domini anno eiusdem M°CC°LXX° secundo.

(Eredetie bőrhártyán, a hátul oda nyomott pecsétnek töredéke megvan a budai kir. kamarai levéltárban.)