257. V. István királynak, IV. Béla király Potos földet tárgyazó adományát megerősítő privilegiuma a nyúlszigeti apáczazárda számára. 1272.

Stephanus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex vniuersis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in vero salutari. Ea que in tempore aguntur, ne cum tempore faciliter elabantur, solent scripturarum serie demonstrari. Ad vniuersorum igitur noticiam harum serie volumus peruenire, quod adepto integrali Regni nostri gubernaculo domina Elizabeth filia nostra predilecta ac alie sorores in Claustro de Insula Virginis Gloriose residentes Deo iugiter famulantes, ad nostram accedentes presenciam exhibuerunt nobis priuilegium domini B. Illustris Regis Hungarie patris nostri karissimi flicissime recordacionis, habitum super donacione seu collacione terre Agasonum nostrorum Potos vocate, cum stagno suo Chelch nominato, per ispsum karissimum patrem nostrum ipsis facta; petentes cum instancia, vt ipsum inspiceremus, et continenciam eiusdem plene attendendo per apposicionem dupplicis sigilli nostri dignaremur nostro priuilegio communire. Nos itaque pietate Regia Monasterio Virginis Gloriose in bonis temporalibus prouidere cupientes, priuilegium memoratum nostris manibus accipientes inspeximus, legimus personaliter, et legi fecimus ad singula seriatim. Quo perlecto et finaliter deliberato, eandem donacionem iustam et salubrem esse considerantes, predictam terram Potos cum stagno, et alijs vtilitatibus ac pertinencijs suis, pleno iure dedimus, donauimus et contulimus iam dicto Monasterio de Insula Virginis Gloriose perpetuo et irreuocabiliter possidendam. Mete autem ipsius terre, prout in litteris Magistri Akus Prepositi Budensis dilecti et fidelis nostri vidimus contineri, hoc ordine distinguntur: Prima meta incipit ab oriente de villa Fyured; abinde tendit ad Ludrev iuxta aquam Chylch; ibi transit illam aquam, et vadit iuxta terram ville Raduan; et deinde tendit ad metam que vocatur Esehyda; et inde vadit ad Stalus iuxta terram Alexandri de genere Puk versus meridiem; inde ascendit iuxta terram Ecclesie Jauriensis, que villa vocatur Bolon; inde ascendit iuxta piscinam et vadit ad Megeag iuxta Chylch ad occidentem, et ibi incipit descendere ad aquilonem, et uadit vsque asuan, et ibi transit ultra fluuium qui vocatur Chylch, et ibi est meta terrea; et ipsa Chylch ibi vocatur Agagus, que pertinebat ad ius Castri Posoniensis; et inde uadit ad Furuzeg, que facit distinccionem inter villam Podan et Agagus; et ibi mete predicte terre terminantur. Vt igitur huiusmodi donacio robur perpetue firmitatis obtineat, presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti Orodiensis Ecclesie Prepositi, aule nostre Vice-Cancellarij, dilecti et fidelis nostri, anno ab Incarnacione Domini M°CC°LXX° secundo septimo kalendas Marcij, Indiccione quintadecima, Regni autem nostri anno secundo. Venerabilibus patribus Philippo Strigoniensi, Stephano Colocensi, aule Regie Cancellario, et Johanne Spalatensi Archiepiscopis; Lamperto Agriensi, Job Quinquecclesiensi, Briccio Chanadiensi, Philippo Waciensi aule domine Regine Cancellario, Paulo Wesprimiensi, Thimoteo Zagrabiensi, Lodomerio Waradiensi, Dionisio Jauriensi et Petro Transsiluano Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Moys Palatino, Comite Supruniensi et Judice Cumanorum; Nicolao Judice Curie Comite Simigiensi; Egidio Magistro Tauarnicorum Comite Posoniensi; Joachino Bano tocius Sclauonie, Matheo Woyuoda transsiluano Comite de Zounuk; Laurencio Bano de Zewrino, Comite de Doboka; Petro Magistro Dapiferorum Comite de Guechke; Alberto Magistro Agasonum Comite de Zybinio, Philippo Magistro Pincernarum; Paulo Bano Comite Bachiensi; Gregorio Magistro Thauarnicorum domine Regine, Comite Castri Ferrei; Ponich Bano Comite Zaladiensi, Michaele Comite Nitriensi, et alijs quam pluribus Comitatus Regni tenentibus et honores.

(Eredetie bőrhártyán a vörös-violaszínű selyemzsinóron függött pecsétnek töredéke megvan a budai kir. kamarai levéltárban.)