254. Trau város kormánytanácsának Grube Toldmerus özvegye és fiai jószágainak eladására vonatkozó törvénykezési intézkedése. 1271.

Anno Domini M°CC° septuagesimo primo die XIII. intrante Maio. Generale Consilium factum fuit in Ciuitate Tragurii in ecclesia Sancti Laurentij, in quo propositum, recordatum, et dictum fuit. Cum dominae Brube vxori quondam Tolimeri pro se et filiis, pluries sint termini adsignati, ut vendere deberent omnia eorum bona, quae habent in Ciuitate Tragurii, et toto ejus territorio et Districtu; et postea pro parte Comitis Tragurij fuit iterum ei terminum assignatum per Millocinum Nuncium Communis, quod deberent vendere omnia eorum bona, quae habent in Ciuitate Traguriensi, et ejus territorio et districtu; hinc ad Pascam Rosatam alioquin dicta bona remanerent in Commune, et uenderentur pro Communi; ut instrumento pudlico scripto per Magistrum Franciscum Notarium continetur; et nunc nobis v. v. Iohannes Vitalis, Iosephus Petri, et Marinus Simonis ciues, et Ambasciatores Communis Spalati pro parte ipsius Communis Spalati petant et rogent Consilium et Commune Ciuitatis Tragurij, quod amore Communis Spalatensis dictis filijs Tolimeri, et eorum matri, debeat adlongare terminum ei datum ad uendendum sua bona, et eis talem terminum statui, in quem ipsi commode uendere valeant sua bona. Vnde omnes de Consilio, volentes precibus Communis Spalatensis, et suorum Ambasciatorum adsentire; dictum terminum predictis filijs Tolimerj et eorum matri amore Communis Spalatensis adlongaverunt, et dictis filijs Tolimeri, et dictae eorum matri ad vendendum omnia eorum bona ubicumque sunt in Ciuitate Traguriensi, et eius territorio et districtu, tale terminum statuerunt; quod hinc ad festum Sancti Viti proxime venturum vendere debeant bona eorum omnia ubicumque sunt in Districtu Traguriensi, tam in Ciuitate, quam extra; tali conditione, quod dicta domina Gruba, uel eius procurator, et procurator suorum filiorum venire debeant Tragurium, et ipsa eorum bona omnia vendere in Tragurio tantum hominibus de Tragurio, et quod de ipsis bonis nullo modo vendi debeant alteri forensi, nisi tantummodo hominibus de Tragurio. Item in dicto Consilio statutum et ordinatum est, quod nullo modo veniant in Tragurium dicti filij tolimeri. Item statutum fuit - - - - - - Tolimeri, vel eorum procuratores, vel cognati uenderent dicta bona alicui forensi, et non hominibus de Tragurio, quod dicta bona omnia deueniant in Commune, et sint Communis, et uendantur pro Communi. Item statutum fuit, quod si ipsi, uel eorum mater uel procurator non vendiderint dicta bona hominibus de Tragurio usque ad dictum terminum, vel non permutaverint dicta bona cum aliquo de tragurio, qui suas possessiones haberat extra territorium Tragurij; quod ipsa bona omnia deveniant in Commune. Item statutum fuit, quod si aliquis homo de Tragurio ipsa bona, val aliquod ex ipsis emeret, vel nomine permutationis reciperet pro bonis, quae ipse heberet extra Districtum Tragurii, propter aliquam copertam, vel esuarium; quandocumque inuentus fuerit id fecisse in emptione uel permutatione, soluet nomine banni Communi M libras Venetorum paruorum. In quo Consilio fuerunt infrascripti omnes; in primis dominus Zanicha Cazotti, dominus Duymus de Cega, dominus Nycolo Jacobi, Consules Communis Tragurii; item dominus Comes Marinus, dominus Dessa Amblasij, dominus Valentinus Petri Lucae, Luca Matthei, Valentinus de Casarizza, Bertanus Marini, Stefanus Marini eius frater, Cebri Petri Lucae, Iacobus Totillae, Georgius de Cega, Lomprus Iacobi, Marinus Stoche, Gude, Dessa Petri Vengiguerra, Tomas domini Zaniche, Siluester Mengazze.

(Lucius, Memorie Istoriche di Trau 90. l. Az okmány töredékét lásd Fejérnél, Cod. Dipl. VII. k. 4. r. 90. l.)