251. A keresztesek esztergami konventjének bizonyságlevele, hogy Demeter Enchydnek fia Epelen lévő szőleit az esztergami káptalannak eladta. 1271.

Nos Conuentus Cruciferorum Ecclesie Sancti Regis Stephani de Strigonio significamus omnibus, quibus expedierit, presencium per tenorem; quod Demetrius filius Enchyd de Epel, coram nobis constitutus, omnes vineas suas, quas in terra Epel se habere dicebat, confessus est se uendidisse et reliquisse Capitulo Strigoniensi perpetuo possidendas, et pro eisdem uineis quandam summam pecunie ab ipso Capitulo recipisse. Super quo idem Demetrius nobis supplicauit, ut predicto Strigoniensi Capitulo nostras litteras testimoniales concederemus. Nos igitur ad ipsius Demetrij peticionem in hujus rei testimonium et memoriam predicto Capitulo presentes nostras concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum decimo kalendas Aprilis, anno Domini millesimo CC° septuagesimo primo.

(Az eredeti után Knauz Nándor, Magyar Sion III. köt. 148. l.)