240. A kalocsai káptalannak bizonyságlevele, hogy Miklós és Jakab Sebestyénnek fiai bizonyos hatalmaskodás kiengesztelése tekintetéből, Adryan-i birtokrészöket Sándor mesternek és Tárnuki Bernaldnak átengedték. 1271.

Nos Capitulum Ecclesie Colocensis memorie commendantes tenore presencium significamus quibus expedit vniuersis, quod Nicolaus et Jacobus filij Sebastiani de Laak; item Magister Alexander filius Almus, et Laurencius filius Bernaldi de Tarnuk coram nobis personaliter constituti organo ciue uocis confessi extiterunt, quod quia possessio Adryan vocata, circa fluuium tyza in Comitatu Bodrogyensi existens, ad manus ipsorum non extitisset deuoluta, ijdem Nicolaus autem et Jacobus filij Sebastiany feria tercia proxima ante festum festiuitatis Omnium Sanctorum cum suis complicibus manibus armatis et violentis in monasterium Tarnuk irruissent, ianuamque ipsius monasterij confregissent, nobiles dominas et puellas denudassent; pro tali facto enormi ijdem Nicolaus et Jacobus filij Sebastiany porcionem ipsorum in possessione Adryan, cuius ecclesia vna in honore Sancti Martini confessoris extitit constructa, et alia in honore Sancti Georgij martiris, que eosdem contingunt, salua diuisione dederunt et donauerunt Magistro Alexandro filio Almus et Laurencio filio Bernaldi perpetuo possidendam in filios filiorum cum vniversis vtilitatibus et pertinencijs, obligantes eciam se nichilominus ijdem Nicolaus et Jacobus filij Sebastiani de Laak, et similiter assumpserunt coram nobis, quod si ex eis, aut eciam extraneis processu temporis eosdem Magistrum Alexandrum filium Almus, et Laurencium filium Bernaldi racione predicte possessionis Adryan inquietare, seu molestare, aut in causam attraere niterentur et temptarent, vicio calumpnie conuincerentur eo facto. Hoc non pretermittimus, quod si presentes nobis reportate fuerint, priuilegium exinde facimus emanari. Datum quinta feria proxima ante festum Corporis Christi, anno Domini M°CC° septuagesimo primo.

(Ugyan a kalocsai káptalannak 1360. „quarto die festi Beati Gregorij Pape”, „Stephanus filius Demetrij nobilis de Tarnuk, ac Michaelis et Ladizlai filiorum Bolyar de eadem Tarnuk” kivánatára kiadott átiratából, a budai kir. kamarai levéltárban.)