235. V. István király megerősíti azon nemességi privilegiumot, melyet mint ifjabb király Goszton fiai számára adott volt. 1271.

Stephanus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus presentes litteras inspecturis salutem in salutis largitore. Ad uniuersorum noticiam tam presencium, quam futurorum harum serie volumus peruenire; quod Nicolaus et Mikch filii Mikov, Mattheus et Philippus cognati eorundem, ad nostram accedentes presenciam exhibuerunt nobis priuilegium nostrum super facto translacionis ipsorum in numerum seruiencium nobilium tempore Ducatus nostri confectum, supplicantes instantissime, ut idem ratum habere et presentis nostri priuilegii dignaremus patrocinio confirmare. Cujus quidem priuilegij tenor talis est:

Stephanus D. gr. junior Rex Hungarie stb. (következik István ifjabb királynak 1269-ki okmánya, mint Fejérnél Cod. Dipl. IV. köt. 3. r. 525. l.)

Nos itaque precibus predictorum inclinati, idemque priuilegium nostrum ratum habentes, et acceptum, de verbo ad verbum presentibus duximus confirmandum. Mete autem predicte terre Kueszorv, sicut in litteris Capituli Castri Ferrei nobis innotuit, taliter distinguntur: Prima meta incipit per fluuium Raba, et venit in feneto ad unam arborem ilicis cruce signatam, de qua descendit ad aliam arborem ilicis similiter cruce signatam; de quibus uenit ad fluuium Ragalch vocatum, quem saliendo et transeundo sunt duc mete, quarum una pyrum continet, altera uero arborem ihor amplexatur; de quibus metis currendo in silua Ragalch venit ad aquam Medus vocatam, quam transit similiter, ubi sunt iterum due mete, quarum una est terrea, altera pyrum amplexatur; de quibus currit ad viam, que ducit ad villam Chakan, juxta quam est meta ilici sociata, altera est terrea; de quibus veniendo ad septemtrionem intrat viam publicam, ubi sunt due mete, quarum una est terrea, altera pyrum continet; de quibus vergit ad metas angulares; deinde descendendo ad occidentem sunt due mete terree; abinde inclinat se ad meridiem, sunt due mete ilicibus federate; eundo autem adhuc ad meridiem venit ad duas paruas ilicet loco metarum positas; de quibus intrat viam magnam, que ducit ad Teutoniam, ubi sunt due mete, quarum una est terrea, altera ilici est adnexa; de quibus binis, et binis metis veniendo directe ad meridiem venit ad viam, per quam itur ad villam Chakan prescriptam, ubi sunt due mete terree; et ibi transeundo fluuium Medus sunt due mete, quarum una ilicem paruam continet, altera est terrea; de quibus uenit ad arborem fagi cruce notatam, que stat loco pro meta, ubi est transitus aque Ragalch memorate, de quo transitu currendo in alueo ejusdem aque venit ad caput ejusdem fluuij, ibique terminantur. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti Orodiensis Ecclesie Prepositi, aule nostre Vice-Cancellarij, dilecti et fidelis nostri, anno Domini M°CC° septuagesimo primo pridie kalendas Augusti, Regni autem nostri anno secundo.

(Hitelesített másolat a kir. kamarai levéltárban.)