218. A váczi káptalannak bizonyságlevele, az esztergami káptalannak több sági nemesekkel, Ság földét tárgyazó egyezkedéséről. 1270.

Capitulum Wachyense omnibus Christi fidelibus, ad quos presentes peruenerint, salutem in eo, qui est uera salus. Cunctorum noticie tenore presencium declaramus, quod Magister Matheus Custos Sancte Strigoniensis Ecclesie, et Symon officialis eiusdem Ecclesie, vice et nomine Capituli eiusdem ex vna parte, Egidius filius Rugas, Garman filius Cysar, ac Andreas filius Serde, ipsi quidem nobiles de villa Saag, ex altera, coram nobis comparuerunt, et exhibitis nobis litteris nostris memoralibus composicionaliter inter eosdem habitis, proposuerunt oraculo vive uocis, quod super causa, quam ijdem Egidius et socij sui moverant contra predictum Capitulum super quadam terra sua hereditaria Saag vocata, ex permissione Incliti Regis Stephani, mediantibus probis arbitratoribus, taliter cocordassent: quod media pars predicte terre Saag, super qua litis materia fuit mota, sicut eciam in eisdem litteris nostris vidimus contineri, cessit per arbitratores in ius et proprietatem Capituli supradicti, in pace et sine aliquo concambio possidere; aliam autem partem ispius terre prefati nobiles de Saag permiserunt, dederunt, et ex sua concesserunt bona voluntate ipsi eidem Capitulo perpetuo possidendam. Hac tamen condicione interposita, quod ipsi et eorum successores semper in sempiternum, viam habeant pereandem terram ad vsum siluarum Bersen liberam transeundi. Que quidem terra iacet inter fontem Bana vocatum, et inter fontem Fenkw nominatum; et conterminatur terre Monasterij de Boldua. Capitulum uero Strigoniense in concambium ipsius terre quandam particulam terre sue, similiter Saag vocate, triplo mensuratam, dederunt et plene condiderunt prenominatis nobilibus Egidio, Andree et Garman perhempniter habituram, que particula terre ab oriente a terra Ecclesie Strigoniensis tribus metis separatur, ab aquilone fluuio Ipul distinguitur, ab occidente uero cum terra eorumdem nobilium conterminatur, a meridie terra Micou de Ganan concluditur, sicque eadem adiacet terra a parte occidentali secus fluuium Ipul iucta terram et molendinum egidij prenominati, terreis metis vndique separata; fluuio tamen Ipul eidem Capitulo libere remanente. Ad hec partes coram nobis constitute retulerunt, obligantes se, quod sepedictum Capitulum Strigoniense terram, quam dictis dederunt nobilibus, apud eosdem et suos heredes heredumue successores ab omni controuersia futuris in temporibus ipsam impetencium defendere et conseruare suis proprijs ladoribus et expensis penitus teneantur. Similiter autem ijdem nobiles Egidius et socij sui terram, quam Capitulo Strigoniensi contulerunt, apud eosdem hac condicione habita conseruabunt. In hujus igitur rei testimonium et robur, presentes ad peticionem parcium contulimus, alfabeto compertitas, et sigilli nostri munimine roboratas. Anno verbi incarnati M° ducentesimo septuagesimo, octauo kalendas Octobris, Gregorio Preposito, Jona Lectore, Andrea Cantore Magistris, Paulo Custode, ceterisque quampluribus, in Ecclesia Beate Virginis Marie ministrantibus deuote rerum omnium conditori.

(Az eredeti után Knauz Nándor, Magyar Sion III. köt. 143. l.)