212. Bernát casinoi apátnak tudósítása, hogy I. Károly sziciliai királynak reá bízott ügyeiben jó eredménynyel eljárt. 1270.

Bernardus etc. Decano et Vicedecano et Conventui. Ecce vestrarum suffulti orationum suffragiis, duce Christo, Beati meritis Benedicti, post multos labores et diversa maris pericula, viarum discrimina, quae perlongum esset in singularibus et particulariter enarrare; honorabiliter a Rege et toto Regno Hungarie excepti, commissa nobis nostrique sociis a Regia Maiestate negotia, secundum sui animi et imperii motum perfecte ac plane complevimus, et optatam perduximus ad perfectionem, utriusque Regis liberos matrimonio et sponsalibus solemniter contractis, et modis quibus potuimus vallo firmissimo roboratis, firmiterque vallatis; nec non et contracto in perpetuum inter utramque Regiam domum mutui adjutorii foedere sucavimus, ad Dei honorem et Ecclesie Romane presidium, nec non utriusque Regis validissimum firmamentum. Qua vero virtutem nostris et gloriam domini nostri Regis, de ipso dicendum nil omnino; cuius potenciam a Deo sibi datam diversorum triumphi certaminum manifestant, eiusque terroris sonus rebellium Christi suorumque inimicorum, et cunctorum barbarorum corda concutit ad tremorem. Sed domus Hungarie incredibilem habet potenciam, indicibilem quidem armatorum gentem, ita quod in partibus Orientis et Aquilonis nullus sit pedem ausus movere, ubi triumphator, Rex scilicet gloriosus, potentem exercitum suum movit, et ingressum terre quandoque potentis Principis comminatur; maior enim pars Orientis et Aquilonis Regnorum et Principatuum, tam per parentelas quam subiugaciones, eius subiacet dicioni. Iis igitur duobus tanto federe sociatis, tanta unione permixtis, Regnum Sicilie de cetero, ut credimus, habedit gaudere dato sibi Divinitus sabatismo. Et est necessarium voces tacere adversariorum undique intonantes, quoniam dominum nostrum Regem Divina providencia sic vallauit, quod ipsum habebunt timere cuncti principes, ipse nullum. Ad congaudentum ergo nobis, vobis prephatam exposuimus meteriam gaudiorum; qui parati sumus ante quadragesimam ad monasterium redeundi, vosque, ut cupimus, reuidendi. Vos vero Christo placere studete; regulam observare, pacem et concordiam invicem habere, mundas animas custodire, pro nobis orare, ac in bonis operibus permanere. Valete, quos valere optamus, et in omnibus preualete. Datum in Saris XII. Decembris, XIII. Indiccione.

(Tosti Lajos, u. o. 76. l.)