211. Bernát casinoi apátnak ugyanarra vonatkozó tudósítása. 1270.

Bernardus etc. Rectori etc. Per litteras Sacro Casinensi Conventui destinatas, quas volumus te videre, ut circa brevitatem multa possint sileri, colligere poteris statum nostrum, qui per Dei graciam cum omnibus nostris sociis et familiaribus sani sumus, in felici, ac tanta negociorum expedicione nostris laboribus relevatorum, data nobis a Deo materia exultandi. Quocirca Te ac nostrom volumus esse letos et magno robore confortatos, nostra negocia viriliter peragere, et corda sumere virtuosa. Sic igitur letificatus letos alios facias, nostra procures, leta negocia lete peragas, strenue perficias; ut iurisdiccio teneatur, agricoltura exerceatur, vinee multiplicentur diligenterque colantur, sentencie nostre observentur, conventui ante omnia provideatur, et omnia cum debito moderamine ordinentur; ut dilectus a nobis magis diligaris, ut tua merita in landibus te extollant. Vale. Datum in Saris XII. Decembris XIII. Iudiccione.

(Tosti Lajos, Storia della Badia di Monte-Cassino. III. kötet. Nápoly 1843. 67. l.)