188. István ifjabb király országbírájának jelentése Ozlár nevű földnek birtokállapotáról. Év nélkül.

Excellentissimo domino suo St. Dei gracia juniori Regi Vngarie, Duci Transsiluano, Domino Cumanorum, B. prelatus Judex Curie sue inclinacionem cum fideli famulatu. Nouerit Excellencia Vestra, me in Comitatu Pestiensi ad indicandos malefactores et cognoscendas causas terrarum indebite alienatarum a suis possessoribus accessisse. Inveni igitur et sciui ab omnibus quibus licuit, quod terra Ozlar vocata fuisset Cristophori et Petri ac cognatorum suorum de Patery tam hereditaria, empticia, quam et donatiua, que ab ipsis est indebite alienata, et nunc possidet karissima soror vestra domina Margareta. Vnde quia ipsa domina possidet ipsam terram, non fuit mihi visum restituere possessioribus antedictis; nisi quod vestre mandem Magnitudini, et quod vestre uidebitur voluntati, iuxta vestram discrecionem facientes de eadem.

(Eredeti bőrhártyán, a zárpecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)