187. Zala vármegye nemességének IV. Béla királyhozi jelentése Ondi Gergely, fia, és Joanka Kemen rokona megöletése tárgyában. Év nélkül.

Excellentissimo domino ipsorum B. Dei gracia Illustri Regi Vngarorum vniuersi nobiles de Comitatu Zaladiensi inclinacionem cum fideli famulatu. Recepimus litteras uestre Serenitatis cum omni reuerencia et honore, ut decebat, in quibus nobis dabatis in mandatis, quod mortem Gregorij de Ond et filii sui, ac cognati Kemenij Joanka uobis rescriberemus, sciscitantes et requirentes ueracissime. Vnde cum uestris mandatis et preceptis obtemperare debeamus, sicut ueracius scire potuimus, que manifeste sunt facta, iidem Gregorius super domo sua, filius suus et Joanka per Comitem Ponye et filium suum indebite sunt interfecti, decudendo eosdem iuxta equos, et linguas eorum de gutture excipientes reincidendo deportarunt, et turpius seu orribilius sunt interfecti, quam uestre Serenitati sunt recitata. Et quod super morte super nos facta curam facitis diligentem; uestre Serenitati grates referimus infinitas, et cum fidelitatis opere, usquedum uiuimus, cupimus deseruire. Presentes iuxta uestrum mandatum sub sigillo Dyonisij Comitis Zaladiensis ad maiorem cautelam uestre Serenitati destinamus.

Kivűlről ugyanazon kéz: Excellentissimo domino ipsorum B. Dei gracia Illustri Regi Vngarie.

(Eredetie bőrhártyán, melynek zárpecséte már lehúllott a nemz. Muzeum kézirattárában.)