186. Domonkos a nagy dunasziget ispánjának Ujhely helység határjárását tárgyazó jelentése Mária királynéhoz. Év nélkül.

Excellentissime domine sue Marie Dei gracia Regine Hungarie Dominicus Comes de magna insula debitum seruicium cum perpetua fidelitate. Excellencie vestre litteras recepimus continentes in hunc modum:

Maria Dei gracia Regina Hungarie fideli suo Dominico Comiti de magna insula salutem et graciam. Cursus metarum et circumferencias possessionum Vyhel et ad eandem pertinentes, sicut credimus, finijstis ad plenum; quia antequam eandem contulissemus Monasterio Sancti Martini, tu nondum fecisti Magnificencie nostre. Vnde fidelitati tue precipimus, quatenus accedas super eandem possessionem, et prout ipsam possessionem cum metis et terminis eiusdem, quibus nos pre cunctis scis et nosti possedisse, ita iuri nobilium circumiacencium ex parte Abbatis quidquam non derogetur, et ijdem nobiles ipsi Abbati in suo iure nequeant minuere; series metarum scilicet in litteris Magistri Acus Diuina miseracione Prepositi Budensis fidelis nostri nobis fideliter studeas remandare.

Ego igitur preceptum Vestre Excellencie cupiens adimplere, ad dictas possessiones videlicet Vyhel, Pothorich, Sceredahel et Lubo personaliter accessi, et diligenter ac fideliter cursus metarum predictarum possessionum inuestigaui, secundum quos sub antiquis et certis metis temporibus vestre Excellencie tenui et possedi, sub his litteris metas et terminos vestre Excellencie duxi rescribendum. Mete terre Vyhel hoc ordine distinguntur: Incipiunt a parte orientali super Holtwag, iuxta cuius ripam in strata publica sunt due mete terree; a parte meridionali Paulo, Symoni, Mana et ceteris jobagionibus castri Nitriensis vicinante, ab aquilone in ius ville Vjhel remanente: deinde progrediendo vadit ad partem occidentalem inter terras arabiles ad vnum dumum, qui vulgariter gymulchenbukur appellatur, vbi sunt site due mete; abhinc vergit per duas continuas metas ad duas arbores, quarum vna pirus et altera gymulchenfa nuncupatur in metis constitutas; abinde reflectitur ad partem meridionalem, et tendit ad duas metas terreas; deinde arripiendo viam versus occidentem vadit ad vnam metam arboream, que fyzfa nominatur, et alteram terream; inde transit ad arborem nucum continentem in radice metam, et aliam terream eidem collateralem, que erga fluuium Luzych consistit radicata; abhinc pergit versus aquilonem iuxta eundem fluuium, vbi sunt site due mete terree, a parte autem meridionali jobagionibus castri Nitriensis, videlicet Butk, Chaba et suis consaguineis pertinente, ab aquilone Vyhel remanente; hinc se remouendo ascendit versus occidentem ad arboream metam piri circa stratam publicam et secundam terream; dehinc transeundo ipsam viam ascendit in montem ad vnam arborem querci, ubi sunt due mete; deinde ascendendo in supercilio montis sub vna arbore querci sunt due mete; abinde descendit in vallem et ascendit montem alciorem ad vnam arboream metam fagi et alteram terream versus occidentem, a parte tamen meridionali Magistro Stephano filio Amodey remanente; deinde reflectitur versus aquilonem et transiens in supercilio montis, cadensque in vallem vnam reflexum faciendo, per quam itur in una via antiqua per binas metas, et venit ad partem orientalem, vbi sunt due mete apud vnum dumum ylicis iuxta candem viam, a parte tamen aquilonis jobagionibus castri Nitriensis, scilicet Mana predicto, Symone et Paulo cum suis cognatis remanente; dehinc paululum pergendo resilit a via transiens ad unam arborem piri, veniendo per fruteta descendit in vallem per binas continuas metas, et transiens super villam Vyhel per vnam viam platee vergens vsque fluuium Wag, vbi meta arborea nucum, et altera terrea sunt site; posthac cadens in fluuium Wag, et resiliens ab ipso fluuio prope ripam eiusdem sub vna arbore salicis sunt due mete; deinde vergit ad vnam arborem salicis in biuio stantem per viam antiquam per continuas metas a parte tamen orientali castro Bolonduch remanente; abhinc cadens in vnam vallem, que Holtwag appellatur, et in alueo eiusdem tendens vsque ad Mosolch, vbi in ipso fluuio Wag posteriores mete prioribus metis conterminantur, et sic termini terre Vjhel terminantur. Item mete terre Pothorich sic procedunt: Incipiunt a parte orientali super fluuium Wag in vna arborea, que ygunefa appellatur, et secunda terrea, vbi pars aquilonis Akus filium Gug jobagionem Castri Nitriensis soluentem quinque pondera separat a parte meridionali, que ville Pothorich appropriatur; abhinc procedendo per binas continuas metas ad stratam publicam, per quam itur ad Vjhel, vbi sunt site due mete terree; deinde similiter per binas continuas metas transiens fluuium Malaka ad vnum nemus, vbi sunt due mete, et ibi reflectendo se per vnam viam tendit versus aquilonem, vbi separat Christophorum jobagionem castri Nitriensis a terris Pothorich memorate; dehinc per binas continuas metas terreas transeundo Luzych cadit in fluuium Duduwag et in eodem fluuio vergit versus meridonalem et resiliens ab ipso fluuio collateraliter Sceredahel revertitur per binas continuas metas ad terram Nicolai filij Christophori transeundo ipsum fluuium Luzych, vbi meta capitanea est statuta separans eundem Nicolaum ad partem meridionalem a terris Pothorich, que remanent versus aquilonem; hinc pergit ad fluuium Malaka, iuxta quem sunt due mete; abhinc pergendo similiter per binas continuas metas cadit iterum in fluuium Wag, et sic termini terre Pothorich terminantur. Item mete terre Sceredahel sic procedunt: Incipiunt a parte orientali super fluuium Wag, et dehinc resiliendo pergit iuxta vnam arborem nucum ad metam arboream piri et aliam terream, que sunt iuxta terram filiorum Petri, que separant ipsos filios Petri, videlicet Hontol et Kelianum cum suis cognatis versus aquilonem a terris Sceredahel, que remanet a parte meridionali; deinde tendit directe ad stratam puplicam, vbi sunt due mete terree; dehinc ipsam viam transeundo vergit ad fluuium Luzych; abhinc pergit ad Kuzepmalaka, ubi sunt due mete; posthec paululum prodecendo per binas terreas metas - - - terre uille Pothorich relinquendo terras filiorum Puer in fluuium Dubo uergit similiter per binas continuas metas ad fluuium Lyzych; deinde egrediendo cadit in fluuium Duduwag versus occidentem; abhinc tendendo per meatum ipsius fluuij a parte merid ionali continuatur terris ville Lubo, et sic termini terre Sceredahel terminantur. Item mete et termini terre Lubo sic procedunt: Incipit iuxta terram Pangarachij super quibus metis terreis, et per singulas binas metas tendit ad locum fluuij Dubo, et transeundo predictum locum Dubo iuxta viam magnam, que tendit versus occidentem, sunt due mete terree; deinde reflectendo versus septemtrionem iuxta terram Mussa, que est Castri Nitriensis, per continuas binas metas tendit ad locum fluuii Harysan, vbi transeundo ipsum locum vadit ad quandam arborem altam, vbi sunt due mete; deinde directe eundo vadit ad terram Pardan, et ibi cadit in fluuium Duduwag, et sic ipsa terra a dextra parte ipsi Monasterio cedente, a sinistra vero castrensibus remanente; et sic termini terre Lubo concluduntur. Et sub eisdem metis ad terminis Monasterio Sancti Martini dictas possessiones coram Magistro Akus Diuina miseracione Preposito Budensi restitui. Item occupaciones terrarum dictarum villarum per Stephanum Magistrum filium Amodey; videlicet a villa Lubo occupauit terram ad viginti aratra sufficientem; et a villa Pothorich occupauit terram ad sexaginta ararta sufficientem; sub his metis at terminis, quibus ego sub tempore Vestre Excelencie tenui et possedi iacentem. Item terram ville Debretha secundum tenorem priuilegij preuie iam confirmatum ac probatum cum priuilegio domini Regis, et secundum cursus metarum, sicut in priuilegio vidi contineri, eidem Monasterio constitutam restitui, ipso Stephano contradicente, quem ego ex precepto domini Regis citaui ad tercium diem sequentem Beate Marie Magdalene. Et sicut mihi precepistis in litteris vestris, presentes sub sigillo Acus Prepositi Budensis transmisimus.

(Eredetie a pannonhalmi főapátság levéltárában.)