183. A. ó-budai prépostnak Ujbecs helységnek határjárását tárgyazó jelentése IV. Béla királyhoz. Év nélkül.

Excellentessimo domino suo et benefactori B. Dei gracia Illustri Regi Vngarie fideles sui et Capellani Magister A. Diuina miseracione Prepositus Budensis, et Magister Ambrosius Comes Capelle domine Regine Vngarie, inclinacionem cum perpetua fidelitate. Excellencie uestre significamus, quod mandatum uestrum, secundem quod nobis uiua uoce precepistis, personaliter et fideliter sumus executi; videlicet terram Wiubech cum palacio super eadem existenti, sicut nobis predictam terram ostenderunt, nouis metis erigendo domine filie uestre, et sororibus de Insula Beate Virginis assignauimus et statuimus; licet contradictores filium Petri filij Verneri et seruientes suos habuerimus; qui eciam minas intulerunt, quod Monasterium Sancte Marie de Insula de predicta terra pacifice gaudere non posset. Quod nostrum fuit fecimus; uestrum est, sicut Maiestati uestre uidebitur, conseruare. Hoc eciam uobis significamus, quod predicta terra uicina est et adiacet terre Monasterij uestri de Yenev, et propter hoc utilis est, et in posterum poterit esse fructuosa. Datum Bude VI. feria proxima post Pascha.

Kívűl: B. Dei gracia Illustri Regi Vngarie.

(Eredetie bőrhártyán, a kivűlről oda nyomott zárpecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)