172. Esztergam város tanácsának bizonyságlevele, hogy Margit Bertalannak özvegye Cholnok-i birtokát Balduin comes esztergami, és Geles székesfehérvári polgároknak eladta. 1269.

Nos Rubynus Comes, Archinus, Godinus, Ganpunchar, Hermanus Comes, Mauricius, Elkynus memorie commendantes significamus vniuersis, quod domina Margareta relicta Bartolomei bone memorie coram nobis constituta ex una parte; Balduinus filius Janini Comitis nostri conciuis, et Geles filius Bonifacij ciuis Albensis ex altera, ipsa domina Margareta uiua uoce est confessa: vt terram mariti sui dicti Bartolomei in Cholnue existentem, cum fundo curie sue, et area seu fenetis, cum alijs utilitatibus ad eandem pertinencijs, sicut socer eius Sullyz bone memorie quondam obtinuit, pro octo marcis fini argenti uendidisset eisdem Balduino et Geles supradictis, tam eis, quam suorum heredibus heredumque successoribus perpetuo possidendam. Vt igitur ordinacionis (huius) series lapsu temporis per quempiam ne possit in irritum reuocari, eapropter concessimus litteras nostri sigilli munimine roboratas. Datum anno Domini M°CC°LX° nono.

(Eredetie bőrhártyán, Esztergam város latin polgárainak zöld selyemzsinóron függő pecsétje alatt, a budai kir. kamarai levéltárban.)