171. Mihály Zólyom és Szepes megyék főispányának jelentése IV. Béla királyhoz, hogy Endre comest, Albertnek fiát bizonyos Liptó megyei földnek birtokába helyezte. 1269.

Excellentissimo domino suo B. Dei gracia illustrissimo Regi Hungarie Comes Michael de Zoulum et de Scepus (reuerenciam) cum perpetue fidelitatis seruicio. Per litteras vestre donacionis mihi perscripsistis, quod accederem ad quandam particulam terre de Liptow, existentem inter duas aquas Cermule et Luhela vocatas, et inter montana iacentem, que si esset vacua et habitatoribus carens, et si sine preiudicio populorum nostrorum fieri posset, statuerem Comiti Andree filio Alberti. Ego igitur, sicut teneor, iuxta mandatum vestrum accessi ad eandem, quam vidi esse vacuam et habitatoribus carentem, et esse sine preiudicio iuris alieni, et statui ipsam particulam terre Comiti Andree antedicto; cuius terre quantitas cum syluis sufficit ad vsum trium aratrorum. Prima enim meta et principalis incipit ab alpibus a parte meridionali, et descendit in Cermulepotoka, et tendit inferius in eodem potok; deinde exit de ipso fluuio et vadit ad duas arbores egurfa vocatas, sub quibus arboribus sunt due mete terree; deinde tendit per paruum lyget, et ascendit per vnum berch, et venit ad duas arbores nyrfa et borfa vocatas, sub quibus sunt due mete terree; deinde per eundem berch vadit in terra arabili, et venit ad duas arbores zemereg vocatas, sub quibus sunt due mete terree; deinde semper per eundem berch tendit et uadit ad duas arbores quercinas, et sub ipsis arboribus in terra arabili sunt due mete terree; deinde vadit ad vnam quercum ad metam finalem, ubi sunt due mete terree, ubi ipse mete contiguantur metis ville Wyda; posthac declinat versus orientem, et tendit ad vuam arborem nyrfa vocatam, ubi sunt due mete terree; deinde per vnum berch descendit, et intrat in vnum fluuium modicum, et inde uenit iuxta fluuium Lyuhela ad duas arbores feneufa vocatas, sub quibus sunt due mete terree; deinde tendit superius in ipsoflumine Lyuhele, nunquam tamen transit per ipsum fluuium; deinde uadit superius usque alpes, et ibi terminatur.

(IV. Béla királynak ugyanazon 1269-ki évi megerősitő okmányából, mint fentebb 156. sz. a.)