160. István ifjabb királynak a kalocsai káptalant Babay helység birtokában megerősítő privilegiuma. 1269.

Stephanus Dei gracia junior Rex Hungarie, Dux Transsiluanus, Dominus Comanorum omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in omnium saluatore. Quia ea, que pijs locis legantur, donantur, seu quolibet alio modo Ecclesijs iusto titulo conferuntur, traduntur, Regie conuenit Celsitudini gratificare et ratificare, et eciam conseruare. Proinde ad uniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod accedens ad nostram presenciam Magister Jacobus Canonicus et Decanus Colochensis, nomine procuratorio ex parte Capituli Colochensis exhibuit nobis Tytuliensis et Sancti Laurencij de Hay Capitulorum, et eciam nostras litteras proprias memoriales in hec verba:

(Következik: 1) A titeli káptalannak 1251-ki bizonyságlevele, hogy Babay-i Nemhyz, fia Felixnek szabadságát a kalocsai káptalannál Babay helység által megváltotta; mint Okmánytárunk VII. kötetében, vagyis II. folyama 2. kötetében 230. sz. a.)

2) A háy-i káptalannak 1262-ki átirata, mely ezen szavakkal végződik: „Nos igitur ad instanciam ipsius Prepositi (Ecclesie Colocensis) nostris litteria tenorem - - - - litterarum inseri fecimus, et nostro sigillo roborari; quamquam nobis de facto terre predicte luce clarius primo et primitus constitisset. Datum anno Domini M°CC°LX° secundo.”

3) István ifjabb királynak megerősítő okmánya, ezen szavakkal: „Nos igitur, prout in litteris Capitulorum predictorum vidimus contineri, ratum habentes atque firmum presentibus confirmamus. Datum anno Domini M°CC°LX° octauo.”

Nos igitur ipsius Capituli iustis precibus per predictum Decanum porrectis inclinati, et predictorum Capitulorum litteras et nostras memoryales, ad quas tenorem litterarum sepedictorum Capitulorum idem Decanus insertas esse dicebat, per Magistrum Petrum aule nostre Vice-Cancellarium confici fecimus, et redigi de uerbo ad uerbum in nostrum priuilegium. Qui predictis litteris seu munimentis diligenter inspectis, tenorem premissorum munimentorum de nostro mandato inseruit ad cautelam, vt si processu temporis aliquo casu accidente dictorum Capitulorum priuilegia, uel aliquod horum amitti contingeret, presentes easdem vires eundemque vigorem haberent; et quantum Regie Maiestati conuenit, de redempcione predicti nobilis factum predicti Nemhyz, sicut in prioribus litteris nostris ratificaueramus, et ratum habemus atque gratum, et presentibus confirmamus, duplicis sigilli nostri munimine roborantes. Datum per manus Magistri Petri, aule nostre Vice-Cancellarij, dilecti et fidelis nostri, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono.

(Eredetie bőrhártyán, felette megrongált állapotban, melyről a pecsét zöld-barna selyemzsinóron függ; a főmélt. herczeg Eszterházy család levéltárában.)