156. IV. Béla király Endre comes Albert fia számára helybenhagyja Mihály zólyomi főispánynak bizonyos Liptómegyei birtoknak igazítását. 1269.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod accedens ad nostram presenciam Comes Andreas filius Alberti obtulit nobis litteras fidelis nostri Michaelis Comitis de Zolum super terra trium aratrorum in Lyptow existente confectas: petens humiliter et deuote, ut easdem nostro dignaremur priuilegio confirmare. Quarum tenor talis est:

Excellentissimo domino suo B. Dei gracia Regi Hungarie stb. (következik Mihály Zólyom és Szepes megyék főispányának jelentése, mint alább 171. sz. a.)

Et quia eciam hec omnia predictus Comes Michael nobis recitauit oraculo viue vocis; nos ad instanciam et peticionem ipsius Andree Comitis inclinati, id quod per predictum Comitem Michaelem legitime actum extitit, ratum habentes atque firmum, authoritate presencium confirmamus, duplicis sigilli nostri munimine roborantes. Datum per manus Magistri Demetri Albensis Prepositi, aule nostre Vice-Cancellarij, dilecti et fidelis nostri, anno Domini mellisimo ducentesimo sexagesimo nono, Regni autem nostri anno tricesimo quarto.

(III. Endre királynak 1290-ki megerősítő okmányából; Körmöczbánya sz. kir. város levéltárában.)