141. Chák bán és bírótársainak egy másik Uk birtokra vonatkozó itélete Beach mester Miklósnak fia, s Guthalum és fia László közt. 1268.

Nos Chak Banus Comes Zaladiensis memorie commendantes significamus quibus expedit presencium per tenorem, quod cum ex mandato domini Regis una cum quibusdam uiris idoneis et honestis, videlicet Princh Comite, Valentino Comite de Lad, Petro Comite filio Jachk, et Jacobo de Gulach super facto Bench Magistri filij Nicolay ab una parte, Guthalum et Ladizlay filij eiusdem ab altera sentenciare debuissemus, et licet Princh Comes huic sentencie causa necessitatis interesse non potuit, tamen cum tribus iudicicibus et alijs multis nobilibus inter partes sententiam fecissemus; considerando, quod si qua horum pars decreto nostro non aquiessceret, penam, tanquam in examine duelli conuictus fuisset, subportaret. Cum itaque sub forma pacis ex consensu partis inter partes talem fecissemus composicionem, quod licet Magister Bench filius Nicolay dimidietatem tocius terre Vk requisiuisset, tamen considerantes continuitatem et unionem consanguinitatis, quartam partem terre Vck, quam ad presens ijdem Guthalum et Ladizlaus filius eiusdem obtinebant, domine Anastasie sorori eiusdem Guthalum, et Bench Magistro genero suo dictauimus deuenire; ita quod si antedictus Guthalum, et Ladizlaus filius eiusdem ipsam quartam partem terre antedicte de proprietate corundem possent redimere, bene quidem; nichilominus alius aliqua occasione interposita necaquam posset superuenire. Et cum sepedicti Guthalum et Ladizlaus, nolentes considerare iusticiam, et sentenciam nostram non seruantes, se absentarunt, et postmodum quam pluries citati per eundem non comparuerunt; nos igitur, quia ordo iuris compellebat et expostubat (így) ordine processu iusticie dimidietatem tocius terre Vk per easdem metas antiquas, prout ijdem Guthalum et Ladizlaus filius eiusdem obtinebant, per homines nostros fideles, per Sygardum Protonotarium nostrum, et Vrbouch Officialem nostrum duximus inreuocabiliter perpetuo possidendam (így: kimaradt, „sibi assignatam”) coram cometaneis et conuicinis mediantibus contradiccione aliqua non obstante. Distinccio metarum talis est: a plaga meridionali Paulus filius Martini; a parte occidentali Johannes filius Olahun; ab aquilone castrenses de Huzevtovch et de Guelse; et a parte orientali populi Abbatis de Copvrnuk; tamen circumquaque cum continuis metis et per diuersas ipsa terra uariatur. In huius rey testimonium, ne inposterum aliqua calumnia possit perturbari, litteras nostras concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno gracie M°CC° sexagesimo octauo. Amen.

(Eredetie bőrhártyán, vörös-sárga-violaszinű selyemzsinóron függő pecsét alatt, a budai kir. kamarai levéltárban.)