116. IV. Béla királynak Zalonta-Zakalus helységet tárgyazó adománya a nyúlszigeti apáczák zárdája számára. 1267.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod domina Margareta karissima filia nostra de claustro sororum Beate Virginis de Insula quandam villam nominatam Zolunta Zacalus sitam inter Chollo et Wag, piscacioni aptam, non tam pro suo comodo, quam aliarum sororum in eodem claustro degencium utilitate, Ecclesie Beate Virginis de Insula, cum omnibus utilitatibus ad ipsam villam pertinentibus, conferri pecijt de nostra speciali gracia instantissime. Vnde quamquam de pietate paterna, et ex officio affectus naturalis peticionem karissime filie nostre admittere deberemus; quia tamen per huiusmodi collaciones et donaciones anime nostre remedium salubre prestolamur, dictam villam Zolounta Zakalus cum omnibus utilitatibus, iuribus et appendicijs ad ipsam villam pertinentibus, secundum cursum metarum antiquarum, et existenciam terminorum et limitum, dedimus, donauimus et contulimus dicte Ecclesie Beate Virginis iure perpetuo possidendam et habendam; et eandem collacionem nostram nostro priuilegio duximus confirmandam. In cuius rei testimonium et ad maiorem rei firmitatem, ne presens collacio et donacio facta per nos dicte Ecclesie Beate Virginis ualeat in irritum retractari, presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Farcasij Prepositi Albensis aule nostre Vice-Cancellarij, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo septimo, Regni autem nostri anno tricesimo primo.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsétnek töredéke vörös-sárga selyemzsinóron függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)