112. Arnold comesnek egy szőllőt tárgyazó adománya Endre mester vasvári kanonok számára. 1266.

Nos Comes Arnoldus notum facimus tenore presencium uniuersis, quod nos quandam uineam Thome iobagionis nostri decedentis sine herede, sitam in ualle Hene, contulimus et dedimus Magistro Andree filio Sike, Canonico Ferrei Castri, ob eiusdem fidelitatis merita nobis in nostris negocijs fideliter impensa et adhuc impendenda, imperpetuum possidendam; dando sibi liberum arbitrium cuiquam, si eciam uellet, conferendi, tam fratribus suis, quam filijs fratrum suorum in filios filiorum. Dicimus tamen, quod eadem uinea post mortem Thome predicti iuste et legitime in nostras manus est deuoluta; quamobrem ut idem Magister Andreas tam de secura nostra donacione firmior, securior et affidencior esse possit, nos cum equiualenti VI marcas in concambium donacionis prenotate instaurauit. Vt igitur huius donacionis series robur recipiat plenitudinis, nec in irritum imposterum a quoquam possit reuocari, presens scriptum nostro sigillo contulimus eidem communitum. Anno ab Incarnacione Domini millesimo CC°LX° sexto.

(Eredeti bőrhártyán, a hártyazsinegen függött pecsét elveszett, a szombathelyi káptalan levéltárában.)