106. Az esztergami káptalannak bizonyságlevele, hogy Hunt-Paznan nemzetségbeli Péter és Dezső comes-ek és szomszédaik közt, több jószágaik határai szabályoztattak. 1266.

Gregorius Prepositus et Capitulum Ecclesie Strigoniensis vniuersis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod constitutis coram nobis Petro et Desiderio Comitibus filijs Comitis Hunt de genere Hunt Paznani ab una parte, Petro, Nicolao et Wlk filijs Comitis Lamperti, Ders et Demetrio nepotibus eiusdem, ac Arnoldo villico, Hedrico, et Rehmano fratre eiusdem, Iwan et Pertholdo filijs Saas, longo Hermanno, et Helmano filio Logueg de Olph ciuibus de Bana, pro se et pro alijs conciuibus ipsorum; item Detrico villico, Hench diuite, Cristiano filio Albrechti, et Hermanno ciuibus de Corpona, pro se et pro alijs conciuibus corum ex altera, super metis, terminis, aquis et utilitatibus terrarum eorum Dalhapala, Stallo, Scent Antollo, Isumbleser, et villa Seweret uocatarum, super quibus partes contendebant, pro bono pacis taliter dixerunt se concordasse, sicut eciam homo noster Wycke Decanus, quem de mandato Regio vnacum Comite Michaele filio Jaco homine domini Regis ad reambulandum, circuieundum et ordinandum metas, terminos, fluuios et utilitates predictarum terrarum duxeramus transmittendum, ad nos rediens recitauit illud idem: vt Petrvs, Nicolaus et Wlk, Ders et Demetrius prenotati, metas, terminos, utilitates terrarum Petri et Ders Comitum, secundum quod aqua Seunche et Jenpotoka diuidunt, ubi eosdem filios et nepotes iam dicti Comitis Lamperti racione commetaneitatis contingunt, reliquissent Petro et Ders Comitibus perpetuo possidendas, sicut predictarum terrarum et aquaram diuisio fuit facta tempore predecessorum uorum ab antiquo; ita videlicet, ut medietas aque Seunche et Jendynpotoka cum utilitatibus suis per Petrum et Ders Comites perpetuo possidentur iam notatus, sicut ijdem filij et nepotes predicti Comitis Lamperti premissam ordinacionem inter ipsos factam fuisse, eciam coram nobis protestati sunt uiua uoce. Similiter ciues de Bana et de Corpona metas, terminos, fluuios et utilitatis terrarum predictarum reliquerunt Petro et Ders Comitibus eo modo per ueteres metas, sicut eorum fuisse dinoscitur ab antiquo. Prima autem meta earundem terrarum, sicut eodem Wytka Decano referente, quem ad hoc de precepto domini Regis specialiter duxeramus transmittendum, intelleximus, incipit vbi Megepotoka cadit in aquam Seunche, et per Seunchem uadit diu superius ad aquilonem precellens villam Princh et villam Stalle, que uocatur Bacuus; inde parum eundo peruenit ad locum, vbi cadit Jendynpotoka in aquam Seunche, et ibi est meta; inde per eandem Jendynpotoka declinat ad occidentem, et ascendit diu directe usque ad ecclesiam Sancti Egidij, et ibi retro ecclesiam est vna vallis, per quam ascendit vsque ad caput eiusdem vallis ad partem aquilonis; inde ascendit ad monticulum adhuc ad aquilonem, ubi sunt due mete terree; inde descendit ad viam, que de ecclesia Sancti Egidij vadit in Banam, iuxta quam parum eundo est meta; inde cadit ad vnam paruam vallem adhuc ad aquilonem, et per eandem, vallem uadit et cadit in fluuium Meddeu Seunche iuxta curiam Nicolai filij Scedvaldi Hermani; inde per Meddeu Seunche descendit ad partem orientalem, et uadit et cadit in aquam Magna Seunche iuxta casam Werrici claudi, et ibi est meta, et per eundem Magnum Seunche descendit, et transit curiam Hermani de Olph ciuis de Bana; et inde cadit ad vnam paruam vallem, declinans ad orientem, et ascendit usque ad caput eiusdem vallis ad orientem, ubi est meta; et ibi ascendit in berch, et per berch descendit ad arborem iwafa, sub qua est meta terrea; inde descendit adhuc ad orientem ad fluuium Hasulhum, et per ipsum fluuium parum descendendo declinat ad orientem ad vnam vallem, et in valle vadit ad vnum fontem, vbi est meta; et de fonta ascendit per vallem ad montem ad orientem, ubi sunt tres mete terree, quarum in vna est arbor tilie; inde parum eundo cadit in magnam viam, que uadit de Bana ad Dobrunam, et per eandem magnam viam et antiquam uadit diu per continuas metas inter villas Kulpah et Isumbleser nominatas; et inde transeundo exit de predicta magna via, et ibi est meta; et declinat per aliam viam versus meridiem, que via uadit ad Corponam, et ibi est meta terrea; inde eundo per eandem viam uadit diu per metas continuas et antiquas; deinde declinat ad dexteram partem ad quendam berch, et ibi sunt mete terree; et per eundem berch uadit ad vnum lapidem; deinde per ipsum berch uadit ad duos lapides, ubi est meta; deinde per eundem berch vadit ad monticulum, ubi est meta; inde parum eundo per predictum berch vadit et descendit in unam vallem, ubi consueuerunt fenum faleare; deinde ascendit iterum ad alium berch, qui separat curiam Herbordi ciuis de Corpona iam notata a villa Petri et Desiderij Comitum prefatorum Seurdfolua uocata; et per eundem berch uadit diu directe cum continuis metis quasi declinans ad meridiem; inde descendit ad paruam vallem, ubi est meta sub quercu; inde descendit et transit viam dicte villa Corpona ad meridiem; deinde uadit ad vnum lapidem, vbi est meta sub quercu; inde descendit, et transiens ipsum riuulum, ascendit et uadit ad finem terre arabilis Stritlant uocate, et circuit ipsam terram arabilem a parte orientali, et declinat ad occidentem; et inde descendit ad vnum riuulum Bebre uocatum, et ibi Bozoupotok cadit in Bebrem nominatum; inde Bozoupotok uadit diu cum continuis metis et signis, vsque ad caput eiusdem Bozoupotok, ubi est meta terrea; inde ascendit ad vnum berch ad occidentem, et de occidente declinat per berch quasi ad meridiem cum continuis metis, qui berch iacet inter Kurumsou et inter Apat Byky; inde declinat ad orientem, et uadit diu per veterem viam cum continuis metis terreis, et ibi sub quadam arbore est meta terrea; et ibi reflectitur et descendit inter duas terras arabiles ad vallem, que est ante curiam Detrici villici de Corpona, et ibi est meta terrea magna et antiqua iuxta magnum quercum; inde vallem declinat ad occidentem, et ascendit usque ad caput eiusdem vallis cum continuis metis; et ibi est meta antiqua sub arbore, ibique terminatur. In cuius rei memoriam ad petitionem utriusque partis presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini M°CC°LX° sexto.

(Ugyanazon esztergami káptalannak 1274-ki átiratából, a mélt. b. Nyáry családnak levéltárában; melyet m. b. Nyáry Albert úr közölt.)