097. Békekötés Ragusa és Spalato dalmatiai városok közt. 1265.

Anno Incarnacionis Domini M.CC.LX.V. mensis Aprilis die VII. intraute, Indiccione VIII. Racusii. Cum nobiles viri Micha Madii, Michael Leonardi ambaxiatores, nuncii speciales, atque generales procuratores Communis Spaleti die V. exeunte mensis Marcii nuper transacti Racusium accessissent, et coram domino Johanne Quirino Comite Racusii et suis Judicibus et Consiliariis se presentassent, facta salutacione ex parte sui Communis dicentes: Petimus ex parte nostri Communis, quod dimittatis homines Spaleti, qui sunt capti a vobis cum suis rebus; super quibus peticionibus idem dominus Comes Racusii cum suis Judicibus et Consiliariis habito consilio elegerunt quatuor nobiles viros, scilicet Theodorum Bodacie, Petrum Bogdani, Volcassium Johannis et Serssium Clementis, cum quibus dicti ambaxiatores, nuncii et procuratores Spaleti pacem, concordium, et conuentum tractare deberent; et que cum dictis tractatores invenissent, cum ipsis ad eundem Comitem et Consilium suum reducerent. Dicti vero tractatores cum ipsis nunciis sepe et sepius convenerunt, et ad invicem pertractarunt, et que pertractata et inventa fuerant, suprascripti tractatores ad suprascriptum dominum Comitem et suum Conscilium reduxerunt. Super quibus tractatibus idem dominus Comes cum suis Judicibus et Conscilariis habito conscilio petiit commissionem vel procuracionem predictorum nunciorum 139videre, vtrum illi nuncii possent facere et adtendere pro suo Communi ea, que cum ipsis tractatoribus tractaverant aut non. Prefati vero nuncii quandam cartam procuracionis sigillo cereo Communis Spaleti pendenti sigillatam ostenderunt; tenor cujus talis est:

Nos quidem stb. (a meghatalmazvány kelt Spalatóban mártius hó 12-kén 1265.)

Et hec sunt pacta et convenciones, pax atque concordium, que per suprasciptos nuncius Spaleti per virtutem et potestatem huius suprascripte eorum procuracionis cum suprascripto Comite Racusii et Communi eiusdem affirmarunt: Imprimis currente anno Domini M.CC.LX.V., die IV. intrante mense suprascripto, hominibus Spaleti, qui capti fuerant, libere cum corum barcusiis dimissis, utrumque Commune, tam de Spaleto, quam de Racusio, ad invicem se convenire debeat in Stagnum in medio loco, qui dicitur Perulach amodo usque ad medium mensem Octobris proxime venturi, et pro qualibet parte tres judices eligantur vel plures aut pauciores, secundum quod vtrique parti videbitur; qui jurare debent fideliter audire omnia placita, contenciones, questiones atque discordia vertencia inter homines utriusque Communis, et ea sentenciare et judicare atque diffinire, et nec amicum juvare, nec inimico nocere per fraudem. Et si ipsi judices electi de aliquo placito se concordare non possent, Archiepiscopi utriusque Communis pro judicibus de medio interesse debcant cum ipsis judicibus ad diffiniendum placitum illud. Et si quis ipsorum Archiepiscoporum defectum aliquem habuerit, itaque non posset interesse, utrumque Commune eligere debet judices de medio Communitatum loco predictorum Archiepiscoporum; et si utraque pars se non posset concordare in eligendo ipsos judices, de medio eligantur per sortes. Et omnes sentencie et questiones date et diffinite per judices suprascriptos electos, vel per maiorem partem ipsorum, ab utroque Communi observari et adimpleri debeant; tali videlicet modo: Quod homines Racusii ire debeant Spaletum accepturi suam solucionem, et Comes Spaleti atque Commune eiusdem facient eos pacare, secundum quod diffinitum fuerit per judices suprascriptos electos, vel per maiorem partem ipsorum. Et similiter homines Spaleti venire debeant Racusium, et suprascriptus Comes Racusii et Commune 140eusdem facienta ipsos pacare eodem modo, vt dictum est. Tamen lesus, vel spoliatus, aut creditor, pacare primitus debent de mobilibus sui debitoris, et si accideret, quod debitor utriusque Communis non haberet mobile, vnde posset satisfacere suo leso spoliato vel creditori; creditor vel spoliatus aut lesus debeat poni in stabili sui debitoris, videlicet in meliore parte ipsius stabilis, quam eligere voluerit in duplum de suo debito; et si debitor non habuerit mobile neque stabile, vnde soluere posset suum creditorem, spoliatum vel lesum, debitor debeat dari in persona suo creditori, spoliato vel leso. Item quodlibet Commune quandocunque petierit et necesse fuerit stanicum, alterum Commune teneatur venire ad illud stanicum, habendo convenientem terminum sine iusto impedimento, quod posset probari et probaretur sub pena inferius denotata. Et quecunque pars venovit ante ad dictum locum constitutum in termino ordinato, debeat expectare alteram, que non venerit per sex dies completos; et pars illa, que infra dictum terminum sex dierum non venerit ad dictum locum, perdere debeat penam inferius denotatam, et omnes raciones ipsius partis sint cassate et vacue, et rationes ipsius partis illius, que interfuerit, sint stabiles et firme, et in suo robore efficaces. Excepto si iustum impedimentum fuerit, quod posset probari, et probaretur. Et si accideret, quod homines Racusij dubitarent de Signoria Comitatus Chelmi, homines Spaleti venire debeant ad istam partem de Preulach supra ripam et ad pupes barcharum ipsorum Racuseorum. Et si homines Spaleti haberent dubium de suprascripta Signoria Racusei, debent ire ad illam partem de Preulach supra ripam, et ad pupes barcharum ipsorum. Et si pax fuerit, utrumque Commune ad se invicem convenire debet in medio de Preulach, sicut dictum est superius. Preterea utrumque Commune tam de Spaleto, quam de Racusio non dabunt auxilium, consilium vel favorem aliquem in lignis vel hominibus suis forbanditis vel alienis, aut aliis malefactoribus vtrarumque Ciuitatum vel Comitatuum ipsarum. Et si forbanditi vel alii malefactores commorantes in Spaleto fecerint furtive armamentum in aliquo alio loco pro ingenio aliquo, et iverint super Racusios, et probari poterit, et probaretur; suprascriptum Commune Spaleti emendare teneatur dampnum illud, quod fecerunt Racuseis cum expensis 141inde factis vel faciendis convenientibus. Et si probari non poterit, dein Commune Spaleti teneatur per sacramentum inquirere maleficium et malefactores; et si invenerit, teneatur per sacramentum emendare illud dampnum Racuseis, et expensas inde factas vel faciendas convenientes, vel maletictorum dare personas. Et e converso Commune Racusii facere teneatur illi Communi de Spaleto. Et si qui forbanditi vel alii malefactores fecerint cursum super homines Racusii, vel super eius Comitatum, et ipsi malefactores portaverint vel miserint ipsam roboriam Spaletum, et homines Spaleti sciverint per sacramentum, reddere teneantur Communi Racusii ipsam robariam; et si reddere recusaverint, et Commune Racusii probare poterit manifeste, quod ipsi malefactores portassent vel misissent dictam robariam ad terram Spaleti, quod homines Spaleti emendare teneantur ipsam robariam Racuseis cum expensis inde factis et faciendis convenientibus, vel malefactorum dare personas. Et simili modo Commune Racusii teneatur facere illi Communi de Spaleto. Hec autem omnia et singula tam sentenciarum dictorum Archiepiscoporum, quam alias ordinata, que suprascripta sunt, prefati nobiles Micha Madii et Michael Leonardi, nuncii et legitimi procuratores Communis Spaleti pro se et pro Communi eiusdem, vt dictum est, in platea Racusii ordinata Curia cum sonitu campane et populo Racusino more solito congregato in publica concione attendere perpetualiter et facere observari ad Sancti Dei Euangelia iuraverunt; excepto, quod supra scriptus terminus stanici de medio mensis Octobris pro anno presenti tantum excipitur. Et hec similiter Marinus Creue Vicarius super animam ipsius Communis Racusii ad Sancta Dei Euangelia attendere et obseruare perpetualiter iuravit. Et utraque pars supradictorum obligauit se per fidei sacramentum, nunquam convenire sub pena juramenti et quingentarum marcharum argenti stb.

(XIV. századi hiteles másolat a bécsi cs. kir. titkos levéltárban)