091. IV. Béla király Péter és Pál, Ryhennek fiait, Vas megyei birtokosokat Hahold comes, és Chák mester Zala megyei főispán ellenében pártfogása alá veszi. 1265.

Nos B(ela) Dei gracia Rex Ungarie memorie commendantes significamus quibus expedit vniuersis; quod facto concambio de possessione Chernech iuxta Linduam inter Petrum et Paulum filios Ryhen, et inter Haholdum filium Haholdi, idem Paulus nomine suo et fratris sui protestatus est coram nobis, presentibus Baronibus nostris, quod - - - - - - possessionis sibi mortis insidie ponerentur; et quod septem villas, quas Comes Haholdus predictus in Comitatu Castri Ferrei in permutacionem predicte possessionis eis dedit g - - - - - - Heyderici diceret esse in litem deductas; et quod ipsos de recipiendis eisdem septem villis per suum nuncium prohiberent. Verum quia in litteris, sigillis venerabilis patris Ph. Strigoniensis Archiepiscopi aule nostre Cancellarij, et Laurencij Comitis Judicis Curie nontre impressis, conposicionis factum inter partes facte continentibus, conperimus, quod domini Comites Haholdus, et Magister Chak Comes Zaladiensis vna cum ipso iuramento firmauerunt, vt eisdem Petro et Paulo dominus Haholdus nullum malum penitus machinaretur, 131decreuimus iusticia mediante, quod si facto vel consilio eiusdem Comitis Haholdi Dominicum, Petrum aut Paulum occidi continget; extunc idem Haholdus periculum persone sue, et omnium possessionum suarum amissionem paciatur; et Magister Chak notam incurrat periurij ipso facto. Ceterum decreuimus, quod et eidem Hahaldo placuit, vt si predicte septem ville apud predictos Petrum et Paulum per quemcun que fuerint impedite, idem Haholdus et heredes sui causam prosequi debeant propriis laboribus et expensis. Quas quidem septem villas, si ab cisdem Petro et Paulo alienari contigerit, ipse Comes Haholdus et heredes sui de possessionibus propriis, vbicunque dicti Petrus et Paulus volneriut, eisdem Petro et Paulo duplum dare tenebuntur. Datum in Kamarum in festo Andree Apostoli, anno Domini M°CC°LX° quinto.

(Az eredeti után Rómer Flóris, Győri Történelmi és Régészeti Füzetek I. köt. Győr 1861. 210. l.)