090. IV. Béla királynak több vasmegyei udvarnok számára megerősíti a III. Béla királytól nyert szabadságokat. 1265.

(B)ela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Comanieque Rex omnibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod uenerunt ad presenciam nostram quidam liberi vduornicorum nostrorum de villa Syra de Comitatu Castri Ferrei iuxta Luchman, uidelicet Teka, Tumpoch, Guebus et alij, qui sunt numero tredecim mansiones seruientes nobis in libertate liberorum vduornicorum nostrorum, et exhibuerunt nobis priuilegium predecessoris nostri felicis recordacionis magni Bele Regis, supliciter nos rogantes, ut ipsum priuilegium renouare nostro priuilegio dignaremur. Cuius quidem tenor talis est:

In nomine Sancte Trinitatis stb. (következik III. Béla királynak 1186-ki okmánya; lásd a jelen gyűjtemény második folyamának I. kötetét 104. sz. a.)

Nos igitur, qui idem priuilegium comperimus esse nos rasum, non uiciatum, prout eciam patuit nobis per priuilegium nostrum, quod eis dederamus cum alio sigillo nostro, per quod ipsum priuilegium ad eorum exhibicionem duximus confirmandum, ratum habentes et acceptum, precibus ipsorum 130inclinati, ipsum priuilegium presentibus duximus inserendum. In cuius rei memoriam et pariter firmitatem presentes eisdem dedimus litteras, duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Farcasij, Electi Albensis, aule nostre Vice-Cancellarj, dilecti et fidelis nostri anno Dominice Incarnacionis millesimo ducentesimo sexagesimo quinto, Regni autem nostri anno tricesimo.

(Az eredetit, mely bőrhártyára van írva, s melyen a függő pecsét zsinóra még találtatik, közölte velem Aigner Lajos úr.)