085. Ul. Chrumpachi birtokos a borsmonostrai apátság számára alapítványt tesz. 1264.

Pateat uniuersis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, quod ego VI. Dominus de Chrumpach deuocione sancta ductus, cum consensu et uoluntate fratrum et consanguineorum meorum, contuli monasterio dicto Mons Sancte Marie in remedium anime mee, et relaxacionem offensarum, quibus predictum aliquando monasterium offendi, de hereditate mea molendinum unum, quod adiacet uille Sconnawe, soluens annuatim dimidium talentum pro lumine eidem ecclesie perpetuo seruiendum. Hec itaque donacio mea ut firma sit, et inconcussa omni tempore perseueret, hanc litteram in testimonium traditam iam dicto Monasterio sigilli mei robore statui communire. Acta sunt hec anno Domini M°CC°LXIIII°.

(Eredetie bőrhártyán, melynek pecsétje elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)