075. A csaszmai káptalannak bizonyságlevele, hogy Voynnak fiai, Garyg várának jobbágyai, bizonyos földet Wlchetének eladtak. 1264.

Nos Capitulum Chasmensis Ecclesic significamus omnibus presencium per tenorem, quod constitutus coram nobis personaliter ab una parte Wlchete filius - - -, ab altera uero Voynich et Chuerk filij Voyn jobagiones Castri de Garyg; qui et confessi sunt, quod unam particulam terre ipsorum pro quinque marcis iam acceptis eidem Wlchete et suis per eum successoribus uendidissent iuge perpetuo possidendam. Ad quam terram reambulandam pro signandis metis et erigendis misimus hominem nostrum, qui ad nos tandem rediens metas ipsius terre pacifice et quiete erectas sine contradiccione omnium uicinorum et commetaneorum, dixit esse tales: Prima meta incipit ab oriente iuxta nemus, ubi est arbor egur cruce signata et meta terrea circumfusa iuxta terram eorundem uenditorum, per quod nemus uadit ad arborem tul cruce signatam et meta terrea circumfusam; inde declinat ad magnam uiam, iuxta quam sunt due terree mete; ibi relinquens ipsam uiam tendit ad partes meridionales, et uenit ad arborem beretne cruce signatam et meta terrea circumfusam; inde uenit ad fluuium Platerni, ubi sunt due arbores, quarum una arbor est ihor, et altera gyurtan cruce signate et meta terrea circumfuse, ubi uicinatur terre Drugon et terre Iwan; inde per eundem fluuium Platerni iuxta terram dicti Drugon declinat ad partem occidentalem, et per eundem Platerni cadit in Chasmam, ibi relinquens terram Drugon uicinatur terre Magistri Moys; inde contra eundem fluuium Chasma uenit superius in magno spacio ad arborem keures cruce signatam; inde iterum uenit ad priorem metam, et ibi terminatur. In cuius rei memoriam et robur nostras litteras cuntulimus nostro sigillo communitas. Datum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo quarto.

(Eredetie bőrhártyán, vörös selyemzsinóron függő pecsét alatt, a főmélt. hg. Batthyáni család levéltárában.)