071. IV. Orbán pápa az esztergami érseket megbizza, hogy István királyt arra bírja, miszerint anyjának Mária királynénak elfoglalt jószágait adja vissza. 1264.

Urbanus Episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri... Archiepiscopo Strigoniensi salutem et Apostolicam benedictionem. Debet ab excellentia carissimi in Christo filij nostri Stephani Regis, primogeniti carissimi in Christo filij uostri B. Illustris Regis Ungarie, denitari, quod iniustum et indecens esse dinoscitur, et precipue quod iniuriam seu offensam carissime in Christo filie nostre M. Illustris Regine Ungarie matris sue continere videtur. Sanc sicut carissimi in Cristo filij nostri B. Illustris Regis Ungarie et iam dicte Regine nuntius specialis pro ipsa nobis exposuit, ipse non attendens, quod res inter alios acta, alteri preiudicare non debet, pretextu cuiusdam compositionis, que sine ipsius Regine assensu inter eosdem patrem et filium olim interuenisse dicitur, quasdam villas et terras, Bistriche, Rodona, Zolosim et Querali vulgariter nuncupatas, quas ipsa et cetere Regine Ungarie, que precesserunt eandem, a tempore, cuius memoria non existit, tenuerunt pacifice et quiete, contra iustitiam occupauit, et occupatas detinet in eiusdem Regine preiudicium et grauamen. Quare ipsa et Rex predictus per eundem nuntium instanter postulari fecerunt a nobis, ut predicte Regine super hoc faceremus iustitie plenitudinem exhiberi. Nos itaque considerantea attente, quod ex occupatione et detentione iniusta villarum et terrarum huiusmodi non modicum sue fame deperit et saluti; maxime cum dictorum Regis et Regine sublimitas, sicut audiuimus, sit exinde turbata grauiter et offensa, magnitudinem eius rogandam attente duximus et monendam, quateuus prouide consideraus et diligenter attendens, quod cum Regis eterni benignitas iam terras et bona plurima eius subiecerit potestati, et de ipsius elementia spes firma geratur, quod personam suam adhuc multipliciter exaltabit, eundem ad materna 102jura, vel ad quorumcunque bona fidelium, qui omnium de Regno Ungarie propulsare tenetur iniurias, non decet illicite aliquatenus inhiare, supradictas terras et villas ei pro Apostolice Sedis et nostra reuerentia promta liberalitate restituat, dictorumque patris et matris suorum placare animum, nec non benedictionem ipsorum assiduam promereri per exhibitionem filialis reuerentie non postponat; ita quod sibi exinde gratie Diuine premium, et nostri fauoris, ac laudis humane proueniat incrementum. Alioquin cum nos predicte Regine, pro qua in suis iuribus confouenda prefati mansuetudo Regis apud nos affectuosa fecit precamina interponi, non possimus in suo iure deesse, qui sumus omnibus in iustitia debitores; fraternitati vestre per Apostolica scripta mandamus; quatenus, si est ita, eundem S. Regem ad restituendum prefate Regine villas et terras easdem monitione premissa per censuram ecclesiasticam, sicut iustum fuerit, appellatione remota, cogas. Non obstante, si eidem Regi Stephano a Sede Apostolica sit indultum, quod excommunicari non possit, sine aliqua ipsius Sedis indulgentia, per quam effectus iustitie in hac parte impediri valeat vel differi, et de qua in nostris litteris fieri debeat mentio specialis. Datum apud Vrbemveterem XVII. kalendas Augusti Pontifiatus nostri anno tercio.

(Theiner, Vetera Monumenta Historica Hungariam Sacram illustrantia, I. köt. 276. l. A pápának István ifjabb királyhoz intézett felszólítását lásd u. o. 275. l.; és Fejérnél Cod. Dipl. IV. köt. 3. r. 216. l.)