070. IV. Orbán pápa a jádrai érseket megbízza, hogy a Catopagnai Praestantius, jádrai polgár, és Stana nevű nő közti házassági akadályra nézve felmentést adjon. 1264.

Urbanus Episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri... Archiepiscopo Jadrensi salutem et Apostolicam benedictionem. Per tuas nobis litteras supplicasti, ut cum dilectus filius Prestantius de Cotopagna ciuis Jadrensis cum Stana muliere Jadrensi, que quondam... uxori eiusdem ciuis quarto consanguinitatis gradu attinebat, per uerba de presenti, nondum carnali copula subsecuta, duxerit matrimonium contrahendum; propter quod ciuitatis Jadrensis pax et tranquillitas procuratur, et ex cuius separatione posset in eadem ciuitate, prout eadem littere continebant, scandalum suboriri, prouideri super hoc de benignitate Sedis Apostolice curaremus. Nos igitur de circumspectione tua plenam in Domino fiduciam obtinentes, f'raternitati tue mandamus, quatenus, si est ita, et consideratis diligenter cicumstantiis uniuersis; videris expedire, cum Prestantio et Stana predictis auctoritate nostra dispenses, ut impedimento huiusmodi non obstante in sic contracto matrimonio possint licite remanere. Datum apud Urbemueterem XII. kalendas Februarij, Pontificatus nostri anno III.

(Theiner, Vetera Monumenta Slavorum Meridionalium Historiam illustrantia, I. kötet 89. l.)