059. IV. Béla királynak Drauch helységet tárgyazó adománya Dénes és István nevű hívei számára. 1264.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus presens 87scriptum inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum tenore presencium volumus peruenire, quod Dionisius et Stephanus ad nostram accedentes presenciam nobis humiliter suplicarunt petentes, ut quandam terram castri de Barana Drauch uocatam habitatoribus destitutam eis ob merita seruiciorum suorum conferre dignaremur. Verum quia de eo, quod eadem terra esset vacua ac habitatoribus destituta nobis plena ueritas non constabat, fideli nostro Beato Abbati Waradiensi, ut ad illam terram accederet, et eam, si uacuam et ad dictum castrum pertinentem inueniret, eisdem Dionisio et Stephano assignaret, nostris dedimus in mandatis. Idem itaque B. Abbas Waradiensis Regio obtemperans mandato, ut decebat, super idem terram plenariter accessit, et, sicut nobis rescripsit, inuenit eam esse vacuam et ad predictum castrum pertinentem; quam conuocatis conmetaneis et vicinis, nullo contradictore existente, sicut nobis mandauit (így), de nostro mandato statuit Dionisio et St. supradictis. Nos igitur considerantes meritoria seruicia Dionisij et St. predictorum, nobis fideliter inpensa, volentes eis Regio occurrere cum fauore, dictam terram Drauch uocatam eisdem, et per ipsos heredibus ipsorum heredumque suorum successoribus dedimus, donauimus inreuocabiliter iure perpetuo possidendam auctoritate presencium duximus confirmandam. Cuius mete, prout dictus B. Abbas Waradiensis, cui eandem terram rehambulandam et metis distigendam commiseramus, in suis literris nobis rescripsit, hoc ordine distinguntur: Prima meta incipit a parte occidentali supra terram hereditariam ipsius predicti Dionisij et St., quod separat ipsam terram a terra Ecclesie Saxardiensis Logcho vocata; deinde proceditur uersus partem orientalem, ubi sunt due mete, quod separat ipsam terram a terra predicte Ecclesie; deinde procedendo peruenit ad quendam monticulum, ubi sunt due mete; deinde peruenit ad quoddam pratum; deinde peruenit ad quendam locum Drauchfok uocatum, pertinentem ad ipsam terram Drauch uocatam; deinde peruenit ad quendam locum Letfok uocatum; ubi sunt duo loca molendinorum pertinencia ad ipsam terram Drauch uocatam; deinde peruenit ad quendam lacum Michocha uocatum cum Danobio pertinentem ad predictam terram; deinde peruenit ad Inferiorem Draucham, 88pertinentem ad predictam terram; deinde peruenit ad Inferiorem Draucham, pertinentem ad predictam terram; deinde peruenit ad quendam lacum Vidra vocatum, pertinentem ad antedictam terram, quod separat ipsam terram a terra Castri de Barana Kopach nuncupata; deinde peruenit ad unum lacum Echekud uocatum pertinentem ad predictam terram, quod separat ipsam terram a terra Kopach; deinde peruenit ad unum lacum Let uocatum, pertinentem ad ipsam terram Drauch uocatam, quod separat a terra Kopach; deinde peruenit ad locum Let foka uocatum, quod ad terram predictam pertinet, cuius finis iacet ad partem meridionalem, ad introitum cuiusdam lacus, quod separat a terra Kopach; deinde peruenit ad quendam lacum Abba uocatum, pertinentem ad terram antedictam, quod separat a terra Kopach; deinde peruenit ad quatuor metas capitales, quod separat a terra Kopach; deinde peruenit ad vnam vallem, obi sunt due mete, quod separat a terra Kopach; deinde tendit ad aquilonem partem, et peruenit ad unum lacum Kengelug uocatum pertinentem ad terram Drauch, ubi sunt in arbore pomi tres mete; quod separat a terra Kopach; deinde peruenit uersus partem occidentem, obi iungitur terre ipsius Dionisij hereditarie, obi sunt quatuor mete, quod separat inter terram Kopach, Chama, et ipsam terram Drauch nuncupatam. Vt autem hec nostra donacio seu collacio terre robur perpetue firmitatis obtineat, presentes litteras duplicis sigilli nostri munimine eisdem Dionisio et St. concessimus roboratas. Datum per manus Magistri Farcasij Electi Albensis, aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini M°CC°LX° quarto, Regni autem nostri vicesimo nono.

(Eredetie bőrhártyán, melyről vörös-violaszinű selyemzsinóron a király pecsétjének töredéke függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)