045. István ifjabb királynak több Munkács körüli birtokot tárgyazó adománya Aladár a király tárnokmestere számára. 1263.

Stephanus Dei gracia junior Rex Hungarie, Dux Transsiluanus, Dominus Cumanorum omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium saluatore. Regie conuenit Sublimitati metiri merita singulorum, et singulis pro meritis respondere, ut dum hij, quorum opera singulari quodam probitatis titulo commendari merentur, prospexerint se fecundos, de uirtute crescere studeant in uirtutem, alij quoque nichilominus eorum exemplo prouocati ad fidelitatis opera forcius accendantur. Hac itaque consideracione inducti ad uniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod nos attendentes merita et seruicia dilecti et fidelis nostri Aladarij Magistri Tauuarnicorum domine Regine karissime consortis nostre, in quibus idem a temporibus sue iuuentutis coram oculis Regie Maiestatis in Regno et extra Regnum, tam in legacionibus Regijs perferendis, quam in alijs diuersis Regni expedicionibus excellenter effulsit, dubijs fortune casibus se et suos multociens exponendo, et postmodum idem ipse nostro lateri adherendo, nostris per omnia parens iussionibus et mandatis, quam plurima fidelitatis opera, que per singula longum esset enarrare, maxime tamen circa nostre domus necessaria, oportuna exhibuit laude digna. In reconpensacionem siquidem tot et tantorum seruiciorum ipsius; et precipue ac principaliter ob annunciacionem gaudij karissimi primogeniti nostri, Ducis videlicet Ladizlai, ad supplementum donacionis quinque villarum, quas eidem Magistro paulo ante pro eodem gaudio dederamus, non tamen in plenam satisfaccionem; cum pro modico reputemus, quod ad presens agimus, respectu eorum que facere intendimus; quasdam villas, videlicet villam Sancti Nicolai supra Munkach, cum suis vtilitatibus et pertinencijs ex ista parte indaginis existentem, et villam Zoloa cum suis pertinencijs ex altera parte indaginis, ac terram nomine Werezka 69iuxta eandem in Comitata de Bereg existentes, quas Michael filius Micov quondam Comes de Bereg prius ex nostra donacione possidebat, sed ipso mortuo sine herede ad nostras manus secundum approbatam Regni consuetudinem deuolutas, ipsi Magistro Aladario, et per eum suis heredibus heredumque successoribus iure perpetuo inreuocabiliter (contulimus) possidendas sub eisdem metis et terminis, quibus olim eedem fuerant limitate. Ita uidelicet, quod si ipse Magister A. sinc liberis, quod absit, decederet, liberam ei dedimus, predicta omnia cuicumque voluerit, disponendi seu legandi facultatem. Et ut hec a nobis rite et legitime facta donacio perpetuo perseueret, nec unquam per nos aut per nostros successores possit in irritum reuocari, presentes ipsi Magistro A. et suis heredibus tradidimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti Prepositi Orodiensis aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Dominice Incarnacionis M° ducentesimo sexagesimo tercio.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsétnek töredéke zöld-vörös selyemzsinóron függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)