041. IV. Béla király megerősíti fia István ifjabb király adományát Aladár a királyné tárnokmestere számára. 1263.

(B)ela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Bulgarieque (így) Rex vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Regalis Culminis Celsitudo remedijs et vtilitatibus inuigilat subiectorum; quia dum eis prospicitur, dum dignis premijs adiuuantur ex ipsorum opulencia, Regis gloria crescit iugiter et augetur. Proinde ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod nobilis vir Magister Aladarius dilectus et fidelis noster, ad nostram accedens presenciam, exhibuit nobis litteras St. eadem Dei gracia junioris Regis Hungarie, Ducis Transsiluani et Domini Cumanorum, primogeniti nostri karissimi hunc tenorem continentes:

St. Dei gracia junior Rex Hungarie stb. (következik István ifjabb királynak 1263-ki adománya, mint alább 45. sz. a.)

Nos vero ipsius Magistri A. iustis peticionibus assensum fauorabilem adhibentes, cum negari non possit, quod a nobis licite postulatur, tum quia meritoria seruicia ipsius Magistri A., que ab indolis puericie in nostra domo exhibuit indefesse nobis et karissimo filio nostro fideliter et deuote; qui eciam in diuersis articulis in Regno nostro et extra Regnum multipliciter insudauit, se totum beneplacito Regio exponendo, 64omnia ad benignitatis graciam reuocantes, ut eius exemplo reliquos ad fidelitatis antidota forcius accendamus, dictas villas eidem Magistro A., et per eum suis heredibus heredumque successoribus cum suis vtilitatibus et pertinencijs vniuersis nostro priuilegio perpetuo et inreuocabiliter duximus confirmandas, silenciam de cetero super repeticione dictarum villarum cuilibet inponentes. Datum per manus discreti viri Magistri Farcasij Prepositi Albensis Ecclesie, aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini M°CC° sexagesimo tercio.

(Eredetie bőrhártyán, a pecsét töredéke vörös-sárga selyemzsinóron függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)