036. IV. Béla királynak Muthna nevű túróczvidéki erdőt tárgyazó adománya, ugyanazok számára. 1263.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex vniuersis presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod Jank et Paulyk filij Sudrun, Hurubina (et) Crupech filij Hayk, et Mylozt filius Byhis, aduene et hospites ad nostram accedentes presenciam, quandam siluam desertam Muthna uocatam in Turch existentem, pecierunt a nobis sibi dari. Verum quia ueritas nobis non constabat, nec certitudo, vtrum nostre collationi 57sit pertinens nec ne, Jakov Comiti do Zolun dilecto et fideli nostro dedimus in mandatis, vt nos de premissis certos reddat et expertos. Qui Comes Jakov oretenus dixit nobis, predictam siluam collacioni nostre fore pertinentem. Nos igitur iustis ipsorum peticionibus inclinati, intuentes ipsos ad seruicia nostra promptos esse et paratos, predictam siluam Muthna dictam cum vniuersis vtilitatibus ad ipsam spectantibus, Jank et Paulyk filijs Sudron, Hurubina et Crupech filijs Hayk, et Mylozth filio Byhis, et per ipsos ipsorum heredibus heredumque successoribus dedimus, donauimus et contulimus iure perpetuo possidendam; adicientes, vt vnus ex ipsis ad exercitum nostrum cum fieri contigerit, nobiscum debeat proficisci. Cuius quidem silue mete, prout per Comitem Jacov didicimus, tali modo distinguntur: Prima meta incipit ab occidente in fluuio Turch, procedendo ad orientem peruenit ad quandam uallem, et in ipsa valle ascendendo ad sinistram ad vnum berch, ibi est terrea meta iuxta terram Beene; deinde ad unam uiam, et ibi est meta; et sic ad orientem decurrendo per vnum liguet venit iterato ad vnam uiam, ibi est terrea meta; et per ipsam uiam procurrendo deuenit ad quatuor metas, quarum vna est meta ipsorum; deinde separatur, et decurrendo ad orientem venit ad quoddam nemus; deinde ad uiam magnam, que ducit in Zolum; inde ad fluuium Byztra; et per ipsum descendit vsque ad caput; deinde ad caput fluuij Turch; inde declinando per occidentem ad magnum berch, venit ad pratum Chemerna dictum; deinde per berch magnum decurrendo peruenit ad riuulum Luchna dictum; et per ipsum descendit usque ad priorem metam, et ibi terminatur. In cuius rei memoriam et perpetuum stabilitatem presentes concessimtus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Farcasij Electi Albensis aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini M°CC°LX° tercio, Regni autem nostri anno vicesimo octauo.

(III. Endre királynak 1295-ki megerősítő okmányából Körmöczbánya sz kir. város levéltárában.)