032. Imre nádornak itélete Zomoynnak megöletése tárgyában. 1262. körül.

Nos H. Palatinus Comes Posoniensis damus pro memoria, quod Nedel Officialis Ecclesie de Tykon, et Zaba frater eius, citauerunt ad presenciam nostram Sank filium Elye de Tosuk, proponentes contra eum: Quod ipse Sank interfecisset fratrem eorum nomine Zomoyn, cum adiutorio istorum quinque hominum, scilicet Pauli, Dees, Nicolai, Tyrvani et Romani. E conuerso autem respondit prefatus Sank, quod ipsum hominem ipse non interfecisset in culpa sua; responderunt eciam iidem quinque homines, quod immunes essent in morte illa, et adiutorium sibi non dedissent. Verum nos iudicauimus ad produccionem testium ipsam causam; postmodum autem iudicauimus ad duellum partibus consencientibus, terminum ad hoc assignantes. Adueniente enim termino duelli Nedel officicialis Ecclesie prefate comparuit coram nobis in duello suo paratus facere duellum, et pugilem suum adduxerat; Sank vero et ijdem quinque homines prenominati non comparuerunt, nec pugilem adduxerunt. Ideo autem decreuimus, quod idem Sank, vbicunque inuentus fuerit, impediatur, et ad judicem ducatur ad sanguinis effusionem, et apud quem inuentus fuerit, ille non audeat eum retinere; prenominatis autem quinque hominibus non decreuimus fieri effusionem sanguinis, sed quidquid habent, tam in possessionibus, quam in aliis totum amittant. Datum in Challokwz in crastino Ascensionis.

(Eredetie bőrhártyán, a pannonhalmi főapátság levéltárában.)