022. IV. Béla király Berivoy még nem-törvényes korú fiainak perhalasztást enged. 1262.

B. Dei gracia Rex Hungarie fidelibus suis omnibus judicibus in suo Regno constitutis, quibus presentes ostendentur, salutem et graciam. Cum Stephanus, Iwan et Johannes filij Beriwoy dicantur esse aduc in etate tenera constituti, hanc eis de consuetudine Regni nostri approbata graciam duximus faciendam, quod super factis possessionum, seruorum et ancillarum tempore patris sui exortis, non iudicentur usque dum in etate legitima fuerint constituti. Vnde volumus, et fidelitati nostre precipimus firmiter et districte, quatenus predictos filios Beriuoy ultra graciam eis factam judicare non debeat, nec presumat. Datum apud domum Hudina in octauis Purificacionis Beate Virginis anno Domini M°CC°LX°II°.

(Eredetie bőrhártyán, melynek hátára nyomott pecsétje elveszett, a főmélt. hg. Batthyány családnak levéltárában.)