016. A vasvári káptalannak bizonyságlevele, hogy Bana comes, Péter Meynul fiának irgalomból azon 14 girából, melyekkel neki tartozott, négyet elengedett, a többiekre nézve fizetési határidőket meghatározván. 1260–1280.

Nos Capitulum Ecclesie Sancti Michaelis de Castro Ferreo damus (per) presentes litteras pro memoria, quod Comes Bana coram nobis constitutus, motus misericordia illas quatuordecim marcas, quas Petrus filius Meynul ergo continenciam litterarum nostrarum memorialium sibi soluere debebat, relaxauit eidem Petrvs in decem marcis denariorum wltra Raba currencium; de quibus marcis ibi Petrvs soluit eidem Comiti Bane quatuor marcas, et tres marcas obligauit se eidem Comiti B. quarto die post festum Sancti Georgij soluturum; ita ut si crastinauerit; solutas quatuor marcas amitteret, et littere contra eundem Petrvs confecte in manus Comitis Bane statuentur. Item wltimas tres marcas soluet in quindena eiusdem festi, et si eciam obmiserit in soluendo, similiter soluta in prioribus terminis amicteret, et littere in manus Comitis Bane statuentur memorati modo supra dicto; si uero a solucionibus dictorum duorum terminorum se expediuerit, sepe dicte littere ipsi Petrvs statuentur. Ceterum sepedictus Petrvs si usque festum Sancti Michaelis in decima preteriti anni de Aruckuz quinque marcas exigere poterit, statuet per totum in manus Comitis B. memorati; alioquin si extorquere non poterit, partem dampni illarum V marcarum Bana tolerabit, partem uero Petrvs soluere tenetur. Datum in octaua Passce.

Kívűl ugyanazon kézzel: Contra Petrvs pro Comite Bana.

(Eredetie bőrhártyán, melynek hátáról az oldalvast oda nyomott pecsét már elveszett, a nemz. Muzeum kézirattárában.)