005. V. István ifjabb király és Erdély fejedelme a dézsvári vendégek részére Erne (Irenaeus) volt erdélyi bán által adott kiváltságlevél tartalmát megerősíti. 1261.

Stephanus Dei gracia Rex, primogenitus Illustris Regis Vngarie, Dux Transsiluanus, omnibus presens scriptum inspecturis salutem in uero saluatore. Ad Regiam pertinet Maiestatem precibus condescendere subditorum, ut numerus fidelium augeatur, et Regalis potencia lacius extendatur, cum Regis sit proprium in multitudine populi gloriari. Hinc ergo ad uniuersorum presencium posterorumque noticiam volumus fieri manifestum, quod accedentes ad nostrum presenciam hospites de Deeswar, litteras Erney Bani quondam Transsiluani super libertate eorundem optentas nobis exhibuerunt, petentes a nobis supliciter et denote, ut ipsam libertatem eisdem nostro priuilegio dignaremur confirmare. Nos siquidem peticionibus eorundem inclinati, et ordinacionem dicti Erney Dani dilecti et fidelis nostri inuiolabiliter uolentes obseruare, duximus aunuendum. Sed quia series ipsarum litterarum erat inutilis, de uerbo ad uerbum scribi non fecimus, sed sentenciam eiusdem duximus inserendum. Quarum quidem sentencia talis est: quod ijdem hospites a iurisdiccione Comitis de Zonuk, Curialis Comitis, et iobagionum eiusdem Castri penitus sint exempti, ita quod ipsos omnino non possit iudicare, sed iudicij (így „iudicet” helyett) eosdem uillicus ipsorum pro tempore constitutus in causis omnibus inter ipsos exortis; causas autem, quas commode non posset terminare, nostro relinquat iudicio decidendas. Similiter eciam causas extraneorum, si ibidem aliquos contingat habere idem uillicus ualeat iudicare, et non alias. Item iuxta libertatem hospitum de Zoloch et de Zotmar ad exercitum nostrum uenire, et nobiscum exercituare teneantur. Vt autem hec ipsorum libertas salua semper permineat et inconcussa, nec in posterum per quempiam ualeat uiolari, presentes nostras eisdem concessimus dupplicis sigilli nostri 9munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti Prepositi Scybiniensis aule nostre Vice-Cancellarij anno Dominice Incarnacionis M°CC° sexagesimo primo.

(III. Ende király 1291-ki eredeti megerősítő leveléből, mely megvan Dézs város levéltárában. Közli Szabó Károly. Kiadta töredékesen Schuller, Archiv. I. 66. l. az 1310-iki átirat után; hiányosan Fejér Tom. VIII. vol. VII. 96. l.: legújabban. Urkundenbuch zur Gesch. Sieb. LXXII. sz.)