002. IV. Béla király megerősíti German komlósi lakosnak Sáros vára iránti felmentését. 1261.

Bela Dei gracia Vngarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Justis petencium desiderijs dignum est nos facilem prebere fauorem, presertim cum petencium uota et ordo iuris et uigor non deserit equitatis. Proinde ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod German de uilla Cumlous accedens ad presenciam nostram exhibuit nobis litteras nostras memoriales, supplicans, ut earundem continenciam nostro dignaremur priuilegio confirmare. Quarum tenor talis est:

Nos Bela Dei gracia Rex Vngarie stb. (következik Béla királynak 1259-ki okmánya, mint okmánytárunk ezen folyamának II. kötetében 357. sz. a.)

Nos igitur petitionem predicti Germani iustam attendentes, tenorem predictarum litterarum nostrarum de uerbo ad uerbum presentibus insertum nostro duximus priuilegio confirmandum. In cuius rei memoriam presentes dedimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini M°CC° sexagesimo primo, quinto kalendas Aprilis, Regni autem nostri anno vicesimo sexto.

(István ifjabb királynak 1264-ki megerősítő okmányából, a budai kir. kamarai levéltárban.)