375. IV. Sándor pápa sz. Miklós jadrai apácza-zárdáját az apostoli széknek különös pártfogása alá vevén, egyszersmind birtokát és jogi állását megerősíti. 1260.

Alexander Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiabus ... Abbatisse Monasterii Sancti Nicolai Jadrensis, eiusque sororibus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum, salutem et Apostolicam benedictionem. Religiosam vitam eligentibus Apostolicum conuenit adesse presidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eas a proposito revocet, aut robur, quod absit, sacre religionis enervet. Eapropter, dilecte in Christo filie, vestris iustis pustulationibus clementer annuimus, et Monasterium Sancti Nicolai Jadrensis, in quo Diuino estis obsequio mancipate, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Deum et Beati Benedicti regulam, atque institutionem monialium inclusarum Sancti Damiani Asisinatum, et formulam vite vestre a felicis recordationis Gregorio Papa predecessore nostro ordini vestro traditam, cum adhuc esset in minori officio constitutus, in eodem Monasterio institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Preterea quascumque possessiones, quecunqae bona idem Monasterium impresentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurum concessione Pontificum, liberalitate Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus vocabulis exprimenda: Locum ipsum, in quo prefatum Monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Johannis de Mezano cum vinea et terris ibidem positis; vineas de Gilano cum omnibus terris, que sunt ad Raccam, et cum omnibus terris, que sunt ad Braus, et cum omnibus domibus et casalinis, que sunt in civitate Jadrensi, cum pratis, vineis, terris, nemoribus, usuagiis et pascuis in bosco et piano, in aquis et molendinis, in viis et semitis, et omnibus aliis libertatibus et immunitibus suis. Liceat quoque vobis personas liberas et absolutas e seculo fugientes ad conversionem recipere, et eas absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli sororum vestrarum post factam in eodem loco professionem aliqua levitate sine Abbatisse licentia fas sit de claustro discedere; discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Pro consecrationibus vero altarium vel ecclesie vestre, sive pro oleo sancto, vel quolibet ecclesiastico sacramento, nullus a vobis sub obtentu consuetudinis vel alio modo audeat quidquam extorquere, sed hec omnia gratis vobis Episcopus Diocesanus impendat; alioquin liceat vobis hec nostra auctoritate recipere a quocumque malueritis Catholico Antistite gratiam et communionem Sedis Apostolice obtinente. Quod si Sedes Diocesani Episcopi forte vacaverit, interim omnia ecclesiastica sacramenta a vicinis Episcopis accipere libere et absque contradictione possitis; sic tamen, ut ex hoc proprio Episcopo super eis in posterum nullum preiudicium generetur. Quia vero interdum propriorum Episcoporum copiam non habetis, si quem Episcopum Romane Sedis, ut diximus, gratiam et communionem habentem, et de quo plenam noticiam habeatis, per ves transire contigerit, ab eo benedictiones monialium auctoritate Sedis Apostolice recipere valeatis. Cum autem generale interdictum terre fuerit, liceat vobis, clausis ianuis, excommunicatis et interdictis exclusis, non pulsatis campanis, snbmissa voce, Divina officia celebrare. Obeunte vero te, nunc eiusdem loci Abbatissa, vel tuarum qualibet succedente, nulla ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia preponatur, nisi quam sorores communi consensu, vel earum maior pars consilii sanioris, secundum Deum et regulam providerint eligendam. Porro si Episcopi vel alii Ecclesiarum Rectores in Monasterium vestrum, vel personas regulares inibi Domino famulantes suspensionis, excommunicationis vel interdicti sententiam promulgaverint, ipsam tamquam contra Sedis Apostolice indulta prolatam decernimus non tenere. Paci quoque et tranquillitati vestre paterna imposterum sollicitudine providere volentes, auctoritate Apostolica prohibemus, ut infra clausuras Monasterii vestri nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temere capere vel interficere, seu violentias audeat exercere. Preterea omnes libertates et immunitates, quas Monasterio vestro venerabilis frater noster ... Archiepiscopus Jadrensis de Capituli sui assensu indulsisse dinoscitur, sicut in eorum litteris plenius continetur, auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti privilegio communimus. Tenorem autem litterarum ipsarum presentis privilegii inseri fecimus, qui talis est:

Quia iuxta canonum sanctiones bone rei dare consultum stb. (következik Lőrincz jadrai érseknek 1260-ki okmánya, mint alább 378. sz. a.)

Decernimus ergo, ut nulli hominum liceat idem Monasterium temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva in omnibus Sedis Apostolice auctoritate. Ad indicium autem huius precepte a Sede Apostolica libertatis, unam libram cere nobis, nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo, terciove commonita, si non satisfactionc congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se Divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum Judicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Datum Anagnie per manum Magistri Jordani Sancte Romane Ecclesie Notarii et Vicecancellarii III. idus Junii, Indictione III. Incarnationis Dominice anno M. CC. LX., Pontificatus vero domini Alexandri Pape IIII. anno sexto.

(Theiner, Vetera Monumenta Slavorum Meridionalium V. k. 79. l. - Farlati Illyricum Sacrum V. köt. 79. l.)