366. A nyitrai káptalannak bizonyságlevele, hogy Chokoy-i Chek Chokoyban lévő birtokát Indrich comesnek elzálogosította. 1259.

Uniuersis Christi fidelibus, quibus presentes patuerint, Nitriensis Ecclesie Capitulum oraciones in Domino. Significamus uobis, quod sicut ex litteris nostris memorialibus nobis patuit, quibus Chek nomine ex genere seruiencium Regis de uilla Chokoy uocata in nostra presencia constitutus, obligauerat totam porcionem terre in eadem uilla ipsum contingentem Comiti Indrih pro duabus marcis argenti, asserens hanc pecuniam ab ipso Indrih se plenarie percepisse. Cum igitur dies redempcionis illius terre in eisdem litteris assignatus aduenisset, dictus Chek coram nobis dixit, se non posse redimere terram suam, permittens eam eidem Indrih pro pecunia prenominata perpetualiter possidendam; postmodum autera defuncto dicto Chek, ut dicebatur, idera Indrik adduxit hominem domini Rolandi Palatini, Comitis Posoniensis, et accepto homine nostro in testimonium ex precepto ipsius Palatini iuit ad perambulandam dictam terram, et ad uidendum et cognoscendum, si aliqui de consanguineis dicti Chek, uel commetanei, ipsi Indrih contradicerent in hac parte. Quo facto idem homo Palatini et homo noster ad nos reuersi retulerunt, quod omnes consanguinei prefati Chek, item commetanei, Stephanus scilicet et Bees filij Comitis Bened, item uilla Chokoy castri Nitriensis, et uilla Gulgouch, ad ipsam terram conuenientes absque ullo contradiccionis obstaculo permiserunt eam sepefato Indrih irreuocabiliter possidendam; item Mochov filius Jacobi fratris scilicet dicti Chek huic facto coram nobis consensum prebuit uiua uoce. In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas, anno gracie Mş CCş Lş nono. Datum sexto kalendas Junij. Lectore Ecclesie nostre existente - - -.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a káptalan pecséte vörös-fejér selyemzsinóron függ a beszterczebányai káptalan levéltárában.)